Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/119

E Wikisource
Haec pagina emendata est
113
cronica

prevaricatione fuit. Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate.
  Septimo, quia

qui non assuescit bonis moribus, dum iuvenescit,
a vitiis nescit recedere, quando senescit.


Hinc sapiens dicit Prover. XXII: Proverbium est: adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Hinc Ecclesiasticus dicit XXIII: Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus vite sue non erudietur. Ideo optimam medicinam dat ipse Ecclesiasticus XXIII: Indisciplinate loquele non assuescas os tuum, est enim in illa verbum peccati.
  Octavo et ultimo, quia qui turpia loquitur et inutilia et vana et inhonesta verba accusari debet et puniri in Ordine fratrum Minorum de facto, si vidit, de verbo, si audivit. Et hoc digne fit, quia eloquia Domini eloguia casta. Et in regula fratrum Minorum dicitur quod sint examinata et casta eorum eloquia ad utilitatem ed edificationem populi et cet. Item Ys. XLIII: Ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini. Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea. Item Apostolus II. ad Cor. V: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, et ecce omnia facta sunt nova. Ideo illa sancta mulier dixit I. Reg. II: Recedant vetera de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi preparantur cogitationes. Hinc Petrus ait prima canonica IIII: Si quis loquitur, quasi sermones Dei. Hince ad Ephesios dicit Apostolus IIII: Deponite vos veterem hominem secundum pristinam conversationem, qui corrumpitur secundum desideria evroris. Renovamini autem spiritu mentis vestre et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Ad materiam supradictam facit quod Ecclesiasticus dicit XXVIII: Attende, ne forte labaris in lingua tua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem. Item Eccli. XI: Non ommem hominem inducas in domum tuam, multe enim sunt insidie dolosi. Item Eccli. VIII:

Salimbene de Adam, Cronica.
8