Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/120

E Wikisource
Haec pagina emendata est
114
salimbene de adam

Coram extraneo ne facias consilium, nescis enim, quid pariat. Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam et convicietur tibi. Multa autem alia reperiuntur de lingua in divina Scriptura, que faciunt ad materiam supradictam, maxime autem in Biblia; sed nunc ista sufficiant.


Quod frater qui verbum iocosum dixit tribus rationibus excusatur, est enim qui labitur lingua sua, sed non ea animo, ut Ecclesiasticus dicit XIX.


  Frater vero Deus-te-salvet, cuius occasione ista posuimus, excusari potest multiplici ratione; non tamen verbum suum ducendum est in exemplum, ut iterum dicatur ab aliquo, quia sapiens in Proverbiis dicit XXVI: Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam. Est autem prima ratio excusationis ipsius, quia respondit stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videretur, Prover. XXVI. Secunda, quia non intendebat tantum dicere, quantum verbum sonat, cum homo solatiosus esset. Ideo dicit Ecclesiasticus XIX: Est qui labitur lingua sua, sed non ex animo. Quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Ideo dicit Iacobus III: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Talis fuit Iohannes Baptista, de quo cantatur:

Antra deserti teneris sub annis
civium turmas fugiens petisti,
ne levi saltem maculare vitam
famine posses.


Tertia ratio est, quia concivibus suis locutus fuit, qui inde malum exemplum non habuerunt, cum sint homines solatiosi et maximi truffatores. Alibi vero male sonasset verbum fratris, quia Ecclesiasticus dicit XXXVII: Non enim omnia omnibus expediunt, et non omni anime omne genus placet. Hinc Apostolus ait prima ad Cor. VI: Omnia michi licent, sed non omnia expediunt. Et infra IX: Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri Apostoli et fratres Do-