Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/127

E Wikisource
Haec pagina emendata est
121
cronica

ei caput’. Sed aliter se negotium habuit. Nam ita pulcrum fecit sermonem iustitiam commendando, quod, cum commendaretur coram imperatore, voluit ipsum sermonem habere.


De magno gelu quod fuit hoc anno.


  Anno Domini MCCXXXIIII, nives et glaties fuerunt magne per totum mensem Ianuarii, ita quod vinee et omnes arbores fructifere congelate fuerunt. Et bestie silvestres mortue sunt ex gelu. Et lupi intrabant civitates de nocte, et plures fuerunt capti de die et mortui et suspensi in plateis civitatum. Et arbores scindebantur ex nimio gelu a summo usque deorsum, et multe arbores totaliter virorem perdiderunt et desicate sunt propter dictum gelu.


De magno prelio in episcopatu Cremone.


  Et fuit magnum prelium in episcopatu Cremone inter Cremonenses et Parmenses et Papienses et Placentinos et Mutinenses ex una parte et Mediolanenses et Brixianos cum suis amicis ex altera.


Quod vinee sunt destructe pre nimio gelu.


  Anno Domini MCCXXXV, quadam die Mercurii, XIII die exeunte mense Aprilis fuit ventus frigidus, et venit nix frigidissima; et sequenti nocte venit pruina magna, que vineas destruxit, ita quod videbantur sicce. Et die VIII exeunte Aprile descendit alia nix et pruina, ita quod vinee penitus destructe ab eis fuerunt.


De congelatione Padi.


  Et eodem anno Padus ita congelavit, quod homines transibant dictum flumen equestres et pedestres.