Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/128

E Wikisource
Haec pagina emendata est
122
salimbene de adam

Quod Advocati de Mantua interfecerunt episcopum suum.


  Et eodem anno fuit mortuus domnus Guidhottus episcopus Mantue, filius condam Frugerii de Corigia, ab Advocatis de Mantua die Lune XIIII intrante Maio. Huius soror domina Sophya, uxor domni Rainerii de Adhelardis de Mutina, mea devota fuit.


Quod papa Gregorius nonus flevit cum cardinalibus suis, audita morte Mantuani episcopi.


  Et nota quod collegium canonicorum et clericorum de Mantua ad curiam domni pape misit nuntium spetialem et eloquentissimum, qui mortem sui episcopi summo pontifici nuntiaret. Qui quamvis esset iuvenis, ita tamen coram papa et cardinalibus splendide peroravit, quod omnes admirati sunt. Et finitis verbis suis protulit dalmaticam sanguinolentam episcopi Mantuani, cum qua apud Sanctum Andream de Mantua fuerat interfectus, et expandit eam coram papa, dicens: ‛Vide, pater, et considera et cognosce, utrum tunica filii tui sit an non, ut scias’. Qua visa flevit domnus papa Gregorius nonus quasi inconsolabiliter, cum omnibus cardinalibus. Erat enim homo multum compassivus, habens viscera pietatis.


Quod Deus gravius punit iniuriam servorum suorum quam suam.


  Verumtamen Advocati de Mantua, qui sui episcopi interfectores extiterant, de civitate expulsi fuerunt, nec fuerunt amplius revocati, sed usque in hodiernum diem exulant vagabundi, ut cognoscant perversi, qui difficile corriguntur, et stulti, quorum infinitus est numerus, et homines pestilentes, qui dissipant civitatem, quod pugnare contra Deum non est facile. Cognoscant etiam quod gravius punit Deus servorum suorum iniuriam quam propriam, que sibi infertur. Nam propriam pepercit in cruce, quando pro transgressoribus rogavit, et exauditus est pro sua reverentia. De servis vero suis dicit