Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/130

E Wikisource
Haec pagina emendata est
124
salimbene de adam

po l'ohm gaudere. Id est: ‛de homine adventicio et de pediculo adhereticio non potest homo gaudere’; id est: non habes consolationem de pediculo alieno, qui adheret tibi, et de homine advena, quem tu nutris.


De Ioas, de Aman Agagita, de Federico II.


  Quod patuit in Ioas rege Iuda, de quo presens est sermo, et in Aman Agagita, de quo in Hester continetur ultimo: Et ut manifestius quod dicimus intelligatis et cet. usque ibi: Deo illi reddente quod meruit. Patuit etiam in Friderico secundo, quem pupillum nutrivit Ecclesia, et postea contra Ecclesiam levavit calcaneum eam multipliciter affligendo. Sed in malum sui ipsius contra stimulum calcitravit. Nam depositus vehementer ab imperio fuit, nec ex malitia sua consolationem invenit. Ideo dicit Ecclesiastes VIII: Non sit bonum impio, nec prolongentur dies eius, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini. Item Ys. III: Ve impio in malum, retributio enim manuum eius fiet ei.


De marchione Hestensi qui Opiço dicitur. Omnes hi IIII fuerunt ingrati.


  Item in marchione Estensi, qui nunc est, patet etiam hoc quod de superioribus diximus necnon et in aliis multis. Sequitur in textu Paralipo.: Qui cum moreretur, ait: ‛Videat Dominus et requirat’. Cui respondet Dominus Luc. XI: Ita dico vobis: requiretur ab hac generatione, scilicet sanguis prophetarum omnium, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacharie, qui periit inter altare et edem.
  Sequitur in textu Paralipo.: Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syrie venitque in Iudam et Ierusalem et interfecit cunctos principes populi, atque universam predam miserunt regi Damascum. Et certe, cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent dominum Deum