Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/131

E Wikisource
Haec pagina emendata est
125
cronica

patrum suorum. In Ioas quoque ignominiosa exercuere iuditia, et abeuntes dimiserunit cum in langoribus magnis. Surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiade sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque illum in civitate David, sed non in sepulchris regum. Considera de isto rege, quia bonum habuit principium, sed malum finem. Nam multa bona fecit, que postea propter culpam suam perdidit, quia in bonis operibus perseverare contempsit. Unde Dominus Eze. XVII: Si averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abhominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitie eius, quas fecerat, non recordabuntur. In prevaricatione sua, quam prevaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur. Ideo dicit Apostolus II ad Timotheum II: Non coronabitur nisi qui legittime certaverit.


Quod duobus modis certatur legittime.


  Legittime certare uno modo est semper temptationibus diabolicis repugnare et nunquam diabolo consentire, quod paucorum est. Prover. XX: Quis potest dicere: mundum est cor meum, purus sum a peccato? Ecclesiastes VII: Non est enim homo iustus super terram, qui faciat bonum et non peccet. Item Prover. XXIIII: Septies enim cadet iustus et resurget, impii autem corruent in malum. Et ideo non precipit Vulgata Clementina/Petri Epistola I|Apostolus Petrus]] II, sed obsecrat tamquam advenas et peregrinos a carnalibus desideriis abstinere, que militant adversus animam. Quod non fecerunt illi, de quibus dicit Apostolus Iacobus V: Epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra. Alio modo legittime certare est in bonis operibus vitam finire, quod multorum est. Ideo dicit beatus Iohannes in secunda: Videte vosmetipsos, ne perdatis quod operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis. Quod non fecit ille, de quo dicit Aggeus I: Qui mercedes congregavit, misit eas in saculum pertusum. Sed Ecclesiasticus dicit ultimo: Videte oculis vestris, quia modicum laboravi et inveni michi multam requiem. Quod latro,