Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/134

E Wikisource
Haec pagina emendata est
128
salimbene de adam

Ioas, qui Zachariam, qui eum corripiebat, audire contempsit, insuper fecit eum lapidibus obrui inter templum et altare. Et extunc, ut dicit Epyphanius, non accepit populus in templo responsum manifeste sicut prius nec ex dabyr nec ex ephoth. Rex autem non multo post penas exolvit. Nam duo servi eius percusserunt eum, et mortuus est. Vidisti, quid demeruit rex Ioas, quia regali sepultura privatus fuit. Ideo convenit ei illud Eccle. VI: Sepulturaque careat, de hoc ego pronuntio, quod melior illo sit abortivus. Frustra enim venit et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen eius. Vidisti etiam, quid demeruit populus propter necem summi pontificis, quia perdidit responsum divinum, ut cognoscas verum esse quod in libro Sapientie dicitur XI: Quia per que peccat quis, per hec et torquetur. Item Prover. XIIII: Miseros facit populos peccatum. Quod probari potest hoc modo: tradunt Hebrei in medio rationali fuisse lapidem quadrum magnitudine duorum digitorum, in quo secundum coloris mutationem perpendere poterant, utrum Deum placatum haberent an offensum. Iosephus dicit sardonicem, qui in dextro humero gerebatur, cum sacrificium pontificis Deo placebat, tanto splendore micare, quod etiam procul positis radius eius appareret. Egressuris vero ad prelium, si Deus cum eis esset, tantus fulgor in lapidibus rationalis apparebat, ut omni multitudini fieret manifestum eorum auxilio Deum adesse, et ob hoc rationale iuditii nuncupari. Asserit autem Iosephus hunc fulgorem sardonicis et rationalis cessasse annis ducentis, antequam ipse scripsisset hec, cum Deus ferret moleste transgressionem legis. Item dicit Augustinus quod ignis sacrificii, qui per LXX annos Babylonice captivitatis sub aquis vixerat, extinctus est Antiocho vendente Iasoni sacerdotium.


Quod alique civitates Lombardie, que erant ex parte imperatoris, iverunt ad cavandum Scotennam, ut dirruerent Castrum-Francum.


  Porro millesimo supraposito, scilicet MCCXXXV, iverunt Parmenses et Cremonenses, Placentini et Pontremulenses in