Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/138

E Wikisource
Haec pagina emendata est
132
salimbene de adam

quorum naturam et proprietates frater Bartholomeus Anglicus ex Ordine Minorum in libro, quem de proprietatibus rerum fecit, sufficienter posuit; quem etiam tractatum in XIX libellos divisit. Magnus clericus fuit et totam Bibliam cursorie Parisius legit.


Quod Mediolanenses venerunt contra imperatorem cum exercitibus suis. Tunc Bononienses ceperunt Castrum-Leonis, quod Mutinensium erat, et funditus destruxerunt.


  Porro millesimo supraposito, dum imperator apud Pontem-vicum esset cum exercitibus suis, venerunt Mediolanenses contra ipsum cum exercitibus suis et steterunt per longum tempus. Tunc Bononienses sexto die exeunte novembre ceperunt Castrum-Leonis, quod erat Mutinensium, in strata publica prope Castrum-Francum, et destruxerunt illud et portaverunt lignamina et lapides et alias res in Castrum-Francum, quod est Bononiensium. Et homines, quos in dicto Castro-Leonis invenerunt, duxerunt Bononiam et in carceribus posuerunt. Porro in Castro-Leonis erat turris pulcherrima, que, cum caderet, tanta concussione concussit aquam de fovea, quod extra foveam saltavit albissimus lucius, grandis et pulcher; et statim oblatus et donatus fuit potestati Bononie, qui ibi erat. Et qui hec vidit retulit michi, cum processu temporis per eumdem locum cum eo transirem. Et dum hec agerentur, ibat advocatus communis Parme, qui erat de Mutina, scilicet iudex potestatis, sedens in equo, quem associabat quidam currerius, per burgum Sancte Christine flebiliter frequentando et dicendo: ‛Domni Parmenses, ite et iuvate Mutinenses!’. Quem cum vidissem et audissem, cepi diligere, eo quod concivibus suis fidelis existeret. Et ut melius exaudiretur, iterabat verba sua et addebat: ‛Domni Parmenses, ite et adiuvate Mutinenses, amicos et fratres vestros!’. Ego vero verbis suis auditis compassus sum sibi compassione ad lacrimas provocativa. Considerabam enim quod Parma hominibus erat nudata, nec remanserant nisi pueri et puelle, iuvenes et vir-