Quod sub Heraclio crux fuit recuperata, et sub alio Eraclio fuit postea Ierusalem a Machometinis invasa.
Et vide quod per Eraclium imperatorem crux fuit recuperata, sed sub Eraclio eodem fuit postea Ierusalem a Machometinis invasa, et tunc sub patriarcha Eraclio rursus amissa; preterea sub Urbano papa recuperata, nunc sub Urbano per eosdem barbaros est subiugata.
De probitatibus Conradi marchionis Montis-ferrati, propter quas Saladinus ab obsidione Tyri recessit confusus, et caudam equo proprio, quem equitabat, fecit abscidi, volens suos ad vindicandam iniuriam animare.
Interea magnanimus de Monte-ferrato Conradus, Tyrensis dominus, navali bello bis victoriam obtinuerat, et galeas et naves nonnullas, etiam de Achonensi portu Pisanorum auxilio viriliter eductas et virilius obtentas, et victualia sufficienter civibus conquisierat. Sed et barbacanum fortius construxerat, expectans victoriosi impetus inimici. Igitur in mense Novembrio Saladinus ad Tyri obsidionem secundam accessit. Sed nocte prevenienti murorum barbacane XL cubiti corruere; memores atque Tyrii Iericho plurimum timuerunt. Sed marchio non dormitans, viris ac mulieribus arenam ac lapides in gremiis etiam asportantibus, die proxima per cementarios restauravit. Saladinus arcatores premisit. Marchio Pisanos Achonem direxit, faciens mulieres in specie virorum muros ascendere, ut civitas plena populo videretur. Redierunt Pisani cum victoria, duas naves deducentes onustas. Impugnavit itaque Saladinus urbem terra marique, presertim, cum crederet marchionem velle pariter et Pisanos aufugere, custodiam galeis indixit; ex quibus V captis, viris nobilibus et piratis, armis et victualibus onustis, Saladinus dolore commotus terrestri bello barbacanam invadit, impugnans eam petrariis et manganis, gattis, spiculis, sagittis et telis. Cumque nimium, marchio gravaretur, suis a navali victoria revocatis, terrestri prelio dimicavit, afficiens Saracenos multiplici damno sine detrimento suorum. Videns itaque Saladinus, quod navali bello nequaquam proficeret,