Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/140

E Wikisource
Haec pagina emendata est
134
salimbene de adam

INCIPIT LIBER DE PRELATO,


quem feci occasione fratris Helye, et multa bona et utilia continet. Et durat usque ad illum locum, ubi scribitur: Anno Domini MCCXXXIX, indictione XII.
  Item in supra dicto millesimo, scilicet CCXXXVIII, indictione XI, intravi Ordinem fratrum Minorum ego frater Salimbene de Adam ex civitate Parmensi quarta die intrante Februario, in festo sancti Giliberti, receptus sero vigilie sancte Agathe in civitate Parmensi a fratre Helya generali ministro. Ibat enim Cremonam ad imperatorem missus a domno papa Gregorio nono, cum esset specialis amicus utriusque. Et ita conveniens erat mediator. Nam testante beato Gregorio, cum is qui displicet ad interpellandum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Et erat ibi frater Ghirardus de Mutina, cum receptus fui, qui etiam rogavit pro me, ut reciperer, et exauditus fuit. Et domnus Ghirardus de Corigia, qui dicebatur de Dentibus, eo quod magnos dentes haberet, tunc temporis potestas Parmersium erat, et venit personaliter cum quibusdam militibus ad locum fratrum Minorum ad visitandum fratrem Helyam generalem ministrum. Qui sedebat in domo, in qua hospites sive forenses comedunt, super lectum de culcidra et habebat ignem copiosum coram se et capellam Armenicam in capite suo; nec potestati intranti et se salutanti assurrexit nec de loco suo motus est, ut vidi oculis meis; que fuit rusticitas maxima reputata, cum dicat ipse Deus in divina scriptura Levitici XIX: Coram cano capite consurge et honora personam senis. Item Eccli. III: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam. Item Apostolus ad Ro. XIII: Reddite omnibus debita. Cui honorem, honorem. Item Eccli. XLI: Non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide. Erubescite a salutantibus de silentio. Verumtamen frater Helyas implevit aliam scripturam, que dicit Prover. XXVI: Sicut qui mittit lapidem in acervum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem.