Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/141

E Wikisource
Haec pagina emendata est
135
cronica - liber de prelato

Fuit enim unus parens fratris Helye, scilicet pater, de episcopatu Bononie, de Castro Brittorum, mater vero de Assisio fuit; et vocabatur in seculo Bonus-baro et suebat cultras et docebat puerulos in civitate Assisii Psalterium legere; ingressus autem Ordinem fratrum Minorum vocatus fuit Helyas et bis factus generalis minister; habebat gratiam imperatoris et pape, sed processu temporis humiliavit eum Deus iuxta verbum quod scriptum est: Hunc humiliat et hunc exaltat. Quod duobus modis intelligi potest. Primo, in diversis personis. De quibus plura habentur exempla; unde illud: Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. Sed ponamus exemplym de Saul et David, quorum unum Deus humiliavit, scilicet Saulem, quem amovit a facie sua auferendo sibi regnum; alterum vero exaltavit sibi regnum dando. De Saule factum est verbum Domini ad Samuelem dicens I Reg. XV: ‛Penitet me, quod constituerim Saul regem, quia dereliguit me et verba mea opere non implevit’. Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte. Et infra XVI: Dixitque Dominus ad Samuelem: ‛Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel?’, Item I Reg. XIII: Dixit Samuel ad Saul: ‛Stulte egisti nec custodisti mandata domini Dei tui, que precepi tibi. Quod si non fecisses, iam nunc preparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum. Sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quesivit Dominus sibi virum iuxta cor suum et precepit ei Dominus, ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris que preceperit Dominus’. Optimum exemplum est istud pro his qui de predestinatione locuntur, quia, si homo ex parte sua facit quod debet et potest, cum habeat liberum arbitrium, Deus similiter facit quod ad se pertinet, alioquin non facit. Et infra in primo libro Reg. XV dixit Samuel ad Saul: Pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te Dominus, ne sis rex super Israel. Et infra: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te. Iste melior Saule est ille, de quo Paulus dicit in Actibus XIII: Et amoto illo, scilicet Saule, suscitavit illis David regem, cui et testimonium perhibens dixit: