Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/142

E Wikisource
Haec pagina emendata est
136
salimbene de adam

‛Inveni David filium Iesse virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas’. Sane de Saule dicit Dominus Iudaico populo Osee XIII: Dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea. De David autem dicit Ps.: Inveni David ser(vum) m(eum), o(leo) s(ancto) m(eo) u(nxi) e(um). Manus enim mea au(xiliabitur) ei, et bra(chium) m(eum) con(fortabit) eum. Nichil pro(ficiet) ini(micus) in eo, et fi(lius) ini(quitatis) non ap(ponet) nocere ei. Et concidam a fa(cie) ipsius ini(micos) eius et o(dientes) efum) in f(ugam) con(vertam). Et veritas mea et m(isericordia) mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius. Ecce quomodo unum humiliavit et alterum exaltavit, quando elegit David servum suum et sustulit cum de gregibus ovium, depost fetantes accepit eum pascere Iacob servum suum et Israel hereditatem suam. Et pavit eos in inocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos. Secundo, in uno et eodem homine, ut patet in Nabuchodonosor, de quo dicitur Dan. IIII. et V, quod propter superbiam suam humiliavit eum Deus eiciendo a regno. Sed postquam cognovit potestatem esse celestem, et quod dominatur excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit dabit illud et humilimum hominem constituet super eum, exaltatus fuit et restitutus in regnum. Unde ait Dan. III: Et in regno meo constitutus sum, et magnificentia amplior reddita est michi. Et hoc est quod dicitur Iob VIII: Tu tamen si diluculo surrexeris ad Deum et omnipotentem fueris deprecatus, si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitie tue in tantum, ut priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. Item Iob XI: Si iniquitatem, que est in manu tua, abstuleris a te, et non permanserit in tabernaculo tuo iniustitia, tunc levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis. Miserie quoque oblivisceris et quasi aquarum que preterierint non recordaberis. Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies. Requiesces, et non erit qui exterreat. Et deprecabuntur faciem tuam plurimi. Iste due auctori-