tates, que hic ponuntur de Iob, optime sunt ad ostendendum, quod per penitentiam homo potest Deo reconciliari. Non sic factum fuit cum fratre Helya. Immo, quia non cognovit gratiam sibi factam, taliter fuit depositus, quod nunquam fuit restitutus, quod nullo modo credere poterat. Ideo dicit Ecclesiasticus XXIII: Ubi non speravit, apprehendetur, et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini. Item Ys. XXX: Subito, dum non speratur, veniet contritio eius, et comminuetur, sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida. Et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aque de fovea. Quare hoc fiat, audi quod Dominus dicit III Reg. XVI: Pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super populum meum Israel, tu autem proiecisti me post corpus tuum, ecce ego demetam posteriora tua. Et supplet Dominus in Ys. XXII: Et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te. Hoc impletum fuit in sequenti millesimo, ut dicemus, quando absolutus fuit in generali capitulo sub Gregorio papa nono. Et hoc bene promeruit propter plures defectus, quos habuit. Et primo dicamus de rusticitate, quam fecit erga domnum Ghirardum de Corigia, qui cum esset nobilis homo et positus in dignitate sublimi — erat enim potestas Parmensium — et venisset eum honorabiliter cum militibus ad visitandum, debebat ei assurgere, et fecisset sibi ipsi honorem. Honor enim non tantum est illius cui impenditur, quantum etiam illius, immo plus, qui eum impendit. Hoc non consideravit frater Helyas et ideo rusticitatem fecit. Ideo de talibus in libro Tediorum dicit Patecclus:
Cativo hom podhesta de terra, |
E pover superbo ki vol guerra, |
E senescalco k’intro’l desco me serra, |
E villan ki fi messo a cavallo, |
Et homo k’e zeloso andar a ballo, |
E l’intrar de testa quand’e fallo, |
E avar hom ki in honor aventura, |
E tutti quanti de solaço no cura. |