Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/145

E Wikisource
Haec pagina emendata est
139
cronica - liber de prelato

fuisset a domno Ghirardo Parmensium potestate, quo tenderet et ad quid, respondit quod trahebatur et impellebatur. Trahebatur ab imperatore et impellebatur a papa, qui eum mittebat. Quasi voluit dicere quod ibat ab amico ad amicum. Et fuit reputatum ab auditoribus sapientissimum verbum iuxta illud quod scriptum est Eccli. XIII: Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. Pauper locutus est, et dicunt: ‛Quis est hic?’ et si offenderit, subvertent illum. Verumtamen dicitur Eccli. XXXVII: Qui sophystice loquitur, odibilis est, omni re defraudabitur. Non est illi data a Domino gratia, omni enim sapientia defraudatus est. Item Prover. XXVI: Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stulti. Hinc est quod, cum aliqui interrogantur: ‛Qualiter vultis ova?’ respondent, quod volunt ea sicut sunt. Quod est dicere secundum intellectum eorum, vel quod nolunt comedere, vel quod nullo modo volunt ova. Et possent simplici sermone loqui, sicut religiosos decet, quia, sicut dicit sapiens Prover. III: cum simplicibus sermocinatio eius, scilicet Dei. Item Ecclesiasticus XX. dicit: Est tacens non habens sensum loquele, et est tacens sciens tempus apti temporis. Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. Ideo infra dicit Ecclesiasticus: Ex ore fatui reprobabitur parabola. Non enim dicit illam tempore suo. Ideo dicit sapiens Eccle. VIII: Tempus et responsionem cor sapientis intelligit. Omni negotio tempus est et oportunitas. Item Eccle. III: Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub sole. item Eccli. XXVII: In medio insensatorum serva verbum tempori. Item Eccli. XXXII: Adolescens, loquere in tua causa vix. Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. — Et ponitur hic caput pro fine. — In multis esto quasi inscius et audi tacens simul et querens, et loqui in medio magnatorum non presumas, et ubi sunt senes, non multum loquaris. Item Prover. XVII: Stultus si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.
  Porro secundus defectus fratris Helye fuit, quia multos inutiles recepit ad Ordinem. Habitavi in conventu Senensi