Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/146

E Wikisource
Haec pagina emendata est
140
salimbene de adam

duobus annis, et vidi ibi XXV fratres laycos. Habitavi in Pisano IIII annis, et vidi ibi XXX fratres laycos habitantes. Et forte hoc a Domino factum fuit multiplici ratione. Prima, quia, cum palatia edificantur vel Ecclesie vel alie domus, primitus in fundamentis lapides impoliti sternuntur, postquam autem fundamenda super terram apparent, ponuntur lapides dolati et pulchri ad pulcritudinem operis sive edificii ostendendam. Ideo potest congruere religioni beati Francisci quod Dominus de Ecclesia militante et triumphante promittit Ys. LIIII: Paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in saphyris. Et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles; universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem pacis filiis tuis, et in iustitia fundaberis. Secunda ratio est, quia beatus Franciscus multum imitatus et secutus fuit filium Dei iuxta verbum quod scriptum est Iob XXIII: Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi et non declinavi ex ea. A mandatis laborium eius non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris eius. Filius autem Dei, sicut dicit beatus Iacobus II, elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se. Quod etiam docuit verbo et monstravit exemplo. Docuit verbo, quando ait Luc. XIIII: Cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos et cecos. Et beatus eris, quia non habent unde retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in retributione iustorum. Revera, sicut dicit Ys. XXV: faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemie pinguium medullatorum, vindemie defecate. In quo pauperes homines in sancto Israel exultabunt, sicut dicitur Ys. 29. Monstravit exemplo, cum pauperes piscatores elegit et non principes synagoge. Hinc ait Luche XIIII: Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles, cecos et claudos introduc huc. Hinc etiam de talibus regratiatur patri Mat. XI: Confiteor tibi, pater, domine celi et terre, qui abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Isti sunt illi parvuli, de quibus predictum fuit Zacharie XIII: Convertam