Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/147

E Wikisource
Haec pagina emendata est
141
cronica - liber de prelato

manum meam ad parvulos, et erunt in omni terra, dicit Dominus. Voluit ergo Dominus eligere pauperes et vocare, ut quod facere disponebat non nobilibus et potentibus, sapientibus et divitibus, sed sibi posset ascribi, sine quo nullus facere quicquam potest. Ideo Apostolus ait I ad Cor. I: Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed que stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et ea que non sunt, ut ea que sunt destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu eius. Tertia ratio est, quia sic ostensum fuit beato Francisco in visione. Ideo sic in legenda sua habetur capitulo III: Quadam autem die, dum in quodam solitario loco annos suos in amaritudine recogitans deploraret, Sancti Spiritus in eum superveniente letitia certificatus est de remissione plenaria omnium delictorum. Raptus deinde supra se ac in quoddam mirandum lumen totus absortus, dilatato mentis sinu que circa se et filios suos futura erant luculenter aspexit. Post hec reversus ad fratres: ‛Confortamini’, ait ‛karissimi, et gaudete in Domino, nec, quia pauci estis, efficiamini tristes; neque vos terreat mea vel vesira simplicitas, quoniam, sicut michi a Domino in veritate ostensum est, in magnam multitudinem faciet nos crescere Dominus, sueque benedictionis gratia multipliciter dilatabit‛’. Voluit implere Dominus quod promiserat Ys. LX: Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam; ego Dominus in tempore eius subito faciam istud. Quarta ratio est, quia hoc ipsum abbati Ioachym fuerat a Domino revelatum. Unde loquens de duobus futuris Ordinibus dicit: Videtur michi quod minor Ordo indiferenter colligat botros terre, quia laycos et clericos incorporabit Ecclesie, alter vero Ordo precipue in clericis delectabitur. Si quis autem querat, quis ergo defectus fuit ex parte fratris Helye in laicorum receptione, si fecit quod Deus decreverat fieri, dicimus quod

quicquid agant homines, intentio iudicat omnes.