Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/148

E Wikisource
Haec pagina emendata est
142
salimbene de adam

Nam passio Christi bona fuit et optima, quia per eam salvati et liberati sumus, sed mala fuit Iudeis, qui eam intulerunt et postmodum in Christum passum credere noluerunt. Simili modo, si frater Helyas propter hoc recipiebat multitudinem laicorum ea intentione, qua posset melius talibus dominari, vel ut recepti ab eo manus eius implerent pecuniam tribuendo, dicimus revera quod dignus erat propter hoc de ministerio suo deponi. Ideo dicit sapiens Prover. XVII: Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iuditii. Ipse videriti!
  Tertius defectus fratris Helye fuit, quia homines indignos promovit ad officia Ordinis. Faciebat enim laicos guardianos, custodes et ministros, quod absurdum erat valde, cum in Ordine esset copia bonorum clericorum. Nam et custodem habui laycum tempore meo et plures guardianos. Ministrum nunquam habui laicum, sed in aliis provinciis plures vidi. Nec mirum si tales promovebat. Dicit enim Ecclesiasticus XIII, quod omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. Omnis caro ad similem sui coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. Item Eccli. XXVII: Vodatilia ad sibi similia conveniunt, et veritas ad eos qui operantur illam revertetur. Item Eccli. X: Secundum indicem populi sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales et habitantes in ea. Si quis autem obitiat verbum regule, que dicit: Ipsi vero ministri, si presbiteri sunt, cum misericordia iniungant illis penitentiam. Si vero presbiteri non sunt, iniungi faciant per alios sacerdotes Ordinis, sicut eis secundum Deum melius videbitur expedire, dicimus quod hoc pro tempore dictum fuit, quando in Ordine non erat copia sacerdotum et virorum nominatorum et litteratorum, que modo est et etiam tempore fratris Helie fuit. Et ideo, cessante causa, debet cessare effectus. Nam et dominus noster Iesus Christus etiam aliqua pro tempore dixit, id est ad tempus, que postea revocavit, ut illud Mat. X: In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves que perierunt domus Israel. Hoc quod prohibuerat revocavit, cum dixit Mar. ultimo: Euntes in mundum universum predicate Evangelium omni creature. Item