Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/15

E Wikisource
Haec pagina emendata est
9
cronica

iussit IX galeas deduci Berithum. Quas Christiani viriliter prosequentes usque adeo coartarunt, quod octo ex illis igne proprio Saladinus conburi fecit agresti, nona litore Sydoniensi confracta. Ergo stolio Saladini destructo, cernens quod in obsidione proficere non valeret, machinis universis conbustis, pridie Kal. Ianuarii ab obsidione recessit. Et in signum meroris caudam equo proprio, quem equitabat, fecit abscidi, ut sic suos ad vindicandum iniuriam incitaret.
  Eodem anno Gregorius apud Ferariam papa creatur. Hic fuit vir religiosissimus, cuius mundus in maligno positus non fuit presentia dignus. Et ideo, cum sedisset vix duobus mensibus, substulit eum Deus. Hic hortabatur plurimum Christianos crucis signum assumere et ad recuperandum civitatem sanctam Ierusalem et sepulcrum Domini festinare.


Quod imperator F(ridericus) crucesignatus est volens cum suis Domino militare. Et quod eodem anno Saladinus Tripolim accedens in Antiochenum principatum convertit habenas, ubi multas Christianorum terras subiugavit, et in Galilea similia est patratus. Tunc imperator comitem Henricum ad Saladinum direxit monens et monitans, ut terram desereret, quam invaserat, Iesu Christi.


  Imperator igitur victoriosus Ytaliam sibi et inter se pacatam relinquens in Alamaniam rediit, et zelo Dei accensus crucis se et suos, ut Domino militaret, signaculo communivit. Tunc temporis Gregorio Clemens in papatu successit. Obiit Rome.
  Anno Domini MCLXXXVIII, cum Tyrenses lignatum vel herbulatum exire Saracenis occursantibus non auderent, fame valida coartati, iussu marchionis stolio navali, cui preerat Hugo Tyberiadis, Agotum invadunt; ubi admirandum, qui regem Guidonem ceperat, capiunt, Christianos XL de carcere liberantes et quingentos captivos milites et sergentes cum inmensa pecunia Tyrum et copiam victualium adducentes. Per huius admirandi commutationem recuperavit marchio patrem. Ad hec naves peregrinorum adventare ceperunt. Sed et Margaritus regis Siculi admiratus Tyro applicuit cum stolio suo. Cuius cum Tyrios pyrate male tractarent, Tyrum exire com-