maxima multitudo ad capitulum veniebat. Vidi ego in quodam provinciali capitulo Senis celebrato fratres bene trecentos, inter quos maxima laycorum copia habebatur, qui nichil faciebant ibi nisi comedere et dormire. Et erant fratres layci tot in provincia Tuscie tempore quo habitabam ibi, que ex tribus provinciis facta fuerat una, quot clerici erant, et etiam IIII plures, qui numero clericorum superabundabant. Ha Deus! Helya, multiplicasti gentem, non magnificasti letitiam, Ys. IX. Longum esset valde, si vellem ruditates et abusiones, quas vidi, referre. Fortasse tempus deficeret, et cartas non haberem, et auditoribus esset tedium et nulla edificationis occasio. Si videbat et audiebat aliquis frater laycus aliquem iuvenculum Latinis verbis loquentem, redarguebat eum et statim dicebat sibi: ‛Ha miser, vis dimittere sanctam simplicitatem pro tua sapientia Scripturarum?’. Quibus e diverso taliter respondebam: Sancta rusticitas solummodo sibi prodest, et quantum edificat ex vite merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat. Vere unus asinus vellet, quod omnia que videt asini essent, iuxta verbum quod scriptum est Tren. I: Adduxisti diem consolationis, et fient similes mei. Sed prohibetur in lege Deutero. XXII: Non arabis in bove simul et asino. Quod licet diversimode exponatur, unam tamen expositionem hic nobis ponere satis sit, quia, dum bos ruminat, asinus, quod comedat, suspicatur, et inde vehementer affligitur. Nam illo tempore et layci sacerdotes precedebant; et in aliqua heremo, ubi omnes erant laici preter scolarem et sacerdotem, volebant quod sacerdos coquinam faceret die suo. Accidit autem quadam vice, ut dies dominica occurreret sacerdoti, et ingressus coquinam, et hostio diligenter clauso, cepit holera coquere, prout scivit. Transibant Gallici seculares et missam requirebant instanter, nec erat qui celebraret. Veniebant igitur layci festinanter et hostium pulsabant coquine, ut ad celebrandum sacerdos egrederetur. Quibus ille dicebat: ‛Ite vos et missam cantate, quia ego coquinam facio, quam vos facere recusatis’. Et sic erubescebant vehementer, cognoscentes miseriam suam. Miserabilis prorsus fatuitas non revereri sacerdotem, cui confitebantur. Et
Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/150
Appearance