Jump to content

Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/153

E Wikisource
Haec pagina emendata est
147
cronica - liber de prelato

malum: iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas eius. Sed nec prohibitiones nec promissiones Helye misero profuerunt, quin potius implevit Scripturam que dicit Prover. XVII: Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii. Item Ys. I: Omnes diligunt munera, secuntur retributiones. Pupillo non iudicant, causa vidue non ingreditur ad eos. Sed vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hec, nisi cum illud Ys. XXVIII implebitur: Tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. Et hoc erit, cum implebitur illud Iob XV: Ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. Item supradictus Helyas ministros provinciales ita tenebat sub baculo, quod tremebant eum, sicut iuncus tremit, cum ab aqua concutitur, vel sicut alauda timet, cum nisus eam persequitur et capere gliscit. Nec mirum. Ipse enim filius erat Belial, ita ut nemo posset ei loqui, I Reg. XXV. Revera nemo audebat ei veritatem dicere facta sua et opera prava redarguendo, nisi frater Augustinus de Recanato et frater Bonaventura de Yseo. Nam de facili vituperabat ministros, qui accusabantur sibi falso a complicibus suis, qui erant diffusi per provincias Ordinis, quidam laici, malitiosi, pestiferi et cervicosi. Et ideo incubuit ministris timor et tremor, quia dixerunt: Non est in eis veritas et iuditium, I Machabeorum VII. Deponebat enim eos ab officio ministerii, etiam sine culpa, et privabat eos libris et predicationibus et confessionibus et omni legittimo actu. Insuper caputium longum dabat quibusdam et mittebat eos ab oriente in occidentem, id est a Sicilia vel Apulia in Hyspaniam vel in Angliam et e converso. Item fratrem Albertum Parmensem, ministrum Bononie, hominem sanctissime vite, ab officio ministerii absolvit et precepit fratri Ghirardo de Mutina, quem loco ministri depositi per epistolam subrogavit, ut eum ad se cum probationis caputio Assisium duceret. Frater vero Ghirardus, qui curialissimus erat, nichil de hac materia dixit ministro, sed curialiter rogavit ministrum, quod volebat eum associare ad beati patris Francisci limina visitanda. Iverunt igitur ambo pariter, quousque pervenerunt Assisium. Cumque esset frater Ghirardus prope cameram