Jump to content

Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/154

E Wikisource
Haec pagina emendata est
148
salimbene de adam

fratris Helie cum fratre Alberto, protulit de sinu suo duo probationis caputia. Quorum unum imposuit sibi, alterum dedit ministro Bononie dicens: ‛Impone tibi, pater, et expecta me, quousque redibo ad te’. Ingressus itaque frater Girardus ad Helyam prostravit se ad pedes eius dicens: ‛Complevi obedientiam vestram ducens vobis ministrum Bononie cum probationis caputio, et ecce hic exterius expectat, volens facere quicquid sibi precipere vultis’. Audiens hoc Helya, omnis indignatio ab eo recessit, et quievit spiritus eius, quo tumescebat contra eum. Hinc sapiens ait Prover. XVI: Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eum. In hylaritate vultus regis vita, et clementia eius quasi ymber serotinus. Introductus igitur frater Albertus restitutus fuit in gradum pristinum. Insuper et multa, mediante fratre Girardo, ab Helya obtinuit pro provintia sua. Igitur propter hec et alia, que pessimus faciebat Helyas, conceptiones vindicte generabantur in cordibus ministrorum; sed expectabant tempus, in quo possent respondere stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videretur, Prover. XXVI: Nam tempus et responsionem cor sapientis intelligit. Omni enim negotio tempus est et oportunitas, Ecclesiastes VIII. Ideo precipit Ecclesiasticus XXVII: In medio insensatorum serva verbum tempori. Item Eccli. IIII: Fili, conserva tempus et devita a malo. Item Eccli. I: Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio iocunditatis. Erat enim frater Helyas pessimus homo. Cui convenire possunt ea que de Nabuchodonosor a Daniele dicuntur V: Quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat. Quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat. Item convenire possunt sibi versus, quos supra posui:

Asperius nichil est humili, cum surgit in altum:
Cuncta ferit, dum cuncta timet, desevit in omnes,
Ut se posse putet; nec belua sevior ulla est
Quam servi rabies in libera terga furentis.


Sub dominio enim suo durissimum erat vivere. Ideo dicit Ecclesiastes III: Vidi sud sole in loco iuditii impietatem et in