Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/155

E Wikisource
Haec pagina emendata est
149
cronica - liber de prelato

loco iustitie iniquitatem. Item Ecclesiastes IIII: Vidi columnias, que sub sole geruntur, et lacrimas innocentium et consolatorem meminem, nec posse resistere violentie eorum cunctorum auxilio destitutos. Item Ecclesiastes V: Si videris calumnias egenorum et violenta iuditia et subverti iustitiam in provincia, non mireris super hoc negotio, quia excelso alius excelsior est, et super hos quoque eminentiores sunt alii, et insuper universe terre rex imperat servienti. Ista tria supradicta fiebant ministris provintialibus tempore fratris Helye. Calumniabantur, violenta iuditia eis inferebantur, et iustitia in eorum provinciis subvertebatur. De duobus primis habetur Deutero. XXVIII, ubi Moyses transgressoribus legis ista duo imprecatur: Omni sempore calumniam sustineas et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te. De tertio manifestum est, ut vidi oculis meis, quod Helyas habebat in qualibet provintia unum visitatorem, qui stabat ibi per totum annum et circuibat provintiam, ac si esset minister, et morabatur cum socio in quolibet loco XV diebus vel uno mense vel secundum suam voluntatem plus et minus; et erant provincie minores quam sint modo; et quicumque volebat accusare ministrum suum, poterat et audiebatur. Et quicquid minister ordinabat in provincia sua, visitator totum poterat irritare et addere et demere, prout sibi videbatur. Quapropter corda filiorum hominum implebantur malicia et contemptu in vita sua, Ecclesiastes IX. Ministri vero qui boni erant perseverabant in bonitate sua, iuxta verbum quod scriptum est Iob XVII: Tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem. Recordabantur enim quod scriptum est:

Necdum bella bonis, necdum certamina desunt,
Et cum quo pugnet, mens pia semper habet.


Verum Helyas potius mittebat visitatores, qui essent exactores, quam qui essent correctores, et qui sollicitarent provincias et ministros ad tributa solvenda et munera largienda. Et si quis non dabat in ore eorum quippiam, sanctificabant super eum prelium, Michee III. Hinc est, quod ministri provintiales