Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/156

E Wikisource
Haec pagina emendata est
150
salimbene de adam

tempore illo suis expensis fecerunt fieri apud Assisium pro Ecclesia beati Francisci unam campanam grandem et pulchram atque sonoram, quam vidi, cum aliis V similibus ei, ex quibus tota vallis illa consonantia delectabili replebatur. Similiter, cum tempore novitiatus habitarem in civitate Fanensi, supervenerunt duo fratres, qui ab Ungaria unum grandem piscem pretiosum et salsum in sextoriis ligatum in somariis deportabant, quem vidi, et fratri Helye a ministro Ungarie Assisium mittebatur. Ideo congruit Helye quod Samuel dixit Sauli I Reg. IX: Et cuius erunt optima queque Israel? Nonne tibi et omni domui patris tui? Item tempore illo, procurante ministro, rex Ungarie misit Assisium magnam cuppam auream, in qua capud beati Francisci honorabiliter servaretur. Cum autem portabatur et in conventu Senensi quodam sero in sacristia ad custodiendum poneretur, quidam fratres, curiositate et levitate ducti, optimum vinum biberunt cum ea, volentes in posterum gloriari, quod cum cuppa regis Ungarie ipsi bibissent. Sed guardianus conventus Senensis, qui magnus zelator erat iustitie et honestatis amator, nomine Iohannettus, qui etiam de Assisio fuerat oriundus, cum cognovisset hec omnia, precepit refectorario, qui similiter frater Iohannettus de Belfort dicebatur, ut in sequenti prandio poneret coram quolibet illorum, qui cum cuppa biberat, unam ollam parvulam, nigram et tinctam, quam pignattam dicunt, in quibus oportuit eos bibere, vellent nollent, quatinus, si vellent in posterum gloriari, quod cum cuppa regis Ungarie quandoque iam biberant, possent similiter recordari quod, propter illam culpam, cum olla tincta bibissent. Hinc beatus Basilius in libro, quem facit de operibus sex dierum, qui Grece Exameron appellatur, dicit quod ante peccatum erat rosa sine spina, postea autem pulcritudini huius floris spina coniugata est, ut iocundo vulaptatis iuxta habeamus adiacentem tristitiam, rememorantes illius peccati, propter quod terra nobis spinas ac tribulos oriri facere condemnata est. Nota igitur propter predicta, quod Dominus Ordini fratrum Minorum dicit in psalmo: Invoca me in die tribulationis, et eruam te, et honorificabis me. Cui respondet: In tribulatione mea invocavi Domi-