Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/157

E Wikisource
Haec pagina emendata est
151
cronica - liber de prelato

num et ad Deum meum clamavi. Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius.


Quod VI genera hominum leguntur clamasse ad Deum.


  Nota etiam quod VI genera hominum leguntur clamasse ad Deum et exauditi fuerunt iuxta illud quod ait Iere. XXXIII: Clama ad me, et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et firma, que nescis.
  Primi fuerunt filii Israel, qui Pharaoni in Egypto serviebant in magna miseria. De quibus Dominus Moysi ait Exo. III: Vidi afflictionem populi mei in Egypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui presunt operibus. Et sciens dolorem eius descendi, ut liberem eum de manibus Egyptiorum. Clamor ergo filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab Egyptiis opprimuntur. Hinc psalmista ait: Clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
  Secundi fuerunt similiter filii Israel, quando post mortem Salomonis voluerunt quod Roboam filius eius alleviaret iugum durissimum patris sui, quod populo imposuerat, et noluit eos audire, immo spreto consilio seniorum, de quibus dicitur Iob XII: In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia: adhibuit consilium iuvenum, de quibus dicitur Eccli. VIII: Cum fatuis consilium non habeas, non enim poterunt diligere nisi que eis placent. Responditque Roboam populo secundum consilium, quod iuvenes sibi dederant, et ita avertit gentem consilio suo et fecit imperium bipertitum, eo quod de imperio patris sui durissimo diminuere noluit, III Reg. XII et Eccli. XLVII.


De tribus stultitiis filii Salomonis.


  Considera triplicem stultitiam filii Salomonis. Primam, quia, cum esset stultus, reputabat se sapientem. Et talis est consuetudo stultorum. Unde Ecclesiastes X: Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos extimat. Item