Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/159

E Wikisource
Haec pagina emendata est
153
cronica - liber de prelato

verbum suum, quod locutus fuerat in manu Achie Sylonite ad Ieroboam filium Nabath. Simile habetur de filiis Hely, quos pater corripiebat, I Reg. II: Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Deus occidere eos.


De duritia cordis humani, et de voluntate divina.


  Simile etiam de Pharaone, qui Moysen et Aaron audire contempsit, Exo. VII: Ego indurabo cor eius et multiplicabdo signa et ostenta mea in terra Egypti, et non audiet vos. Item Exo. XXXIII: Miserebor cui voluero et clemens ero in quem michi placuerit. Ideo dicit Apostolus ad Ro. IX: Ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat. Simile etiam de Saule, de quo Dominus dixit Samueli I Reg. XVI: Usquequo in luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Simile de Nabal, qui filius erat Belial, ita quod nemo poterat ei loqui, ut habetur I Reg. XXV. Roboam quoque rudis fuit et corde pavido, ut dicitur II. Paralipo. XIII, et propter duriciam cordis sui, et quia stultus erat, non audivit populum deprecantem nec adquievit populi precibus. Erat enim voluntas Dei, ut compleretur sermo eius et cet. Ideo Dominus dicit Ys. XLVI: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Item Ecclesiastes VII: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere, quem ille despexerit. Quod accidit omnibus supradictis et specialiter Heliu Buzite, quem dicunt Balaam fuisse filium Beor ariolum, de quo habetur Numeri XXII et XXIII et XXIIII. Qui quamvis dixerit: Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima mea horum similia, tamen gladio filiorum Israel fuit occisus, ut habetur Iosue XIII, quia non solum quorum vitam laudaverat imitari contempsit, verum etiam docuit Balach mittere scandalum coram filiis Israel, edere et fornicari, ut habetur Apoc. II et Numeri XXV. Hunc Deus despexit, ut habetur Iob XXXVIII, dicens ad Iob: Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? Ideo dicit sapiens Prover. XXVI: Qui imponit stulto silentium, iras mitigat. Item pro omnibus supradictis dici potest illud Eccli. III: Cor durum male habebit