Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/16

E Wikisource
Haec pagina emendata est
10
salimbene de adam

pulsi Tripolim applicuerunt, ubi fame pereuntes penas pro meritis receperunt. Eodem anno Saladinus Tripolim accedens vidensque se nil proficere posse, in Antiochenum principatum vertit habenas, subiciens Gabulum et Laudiciam, Saonam et Guardiam, Trapessacum et Guasconum et alia plura. Postea reversus in Galileam, Belvedhere castrum munitissimum, quod fines Iordanis custodiebat, vias Tyberiadis, Neapolim et Nazareth angustabat, per inediam compulit ad dedictionem. Ad hec duo comites Guilielmi Siculi regis cum quingentis militibus et quinquaginta galeis Tyrum applicuerunt. Advenerunt et alii multi siquidem peregrini cum venerabili G(erardo) archipresule Ravennate, Romane sedis legato. Cum (his) itaque marchio Saracenorum Sydonis multitudinem forti manu prostravit. Eodem anno comitem Henricum de Deti magnanimus imperator consuetudine imperiali ad Saladinum direxit, monens et monitans, ut terram desereret, quam invaserat, Iesu Christi. Mos enim est imperii, ut inimicis bellum indicat, quia nullum occulte bello consuevit invadere. Nos autem, rogatu civium nostrorum, in Theotonicam ivimus, ut ab imperatore castrum Manfredi reedificandi licenciam impetraremus. Sed, spe cassata, redeuntes illo anno, Castrum Leonis inchoavimus. Verba sunt Sycardi Cremonensis episcopi.
  Anno Domini MCLXXXIX Ubaldus Pisanus archiepiscopus, similiter apostolice sedis legatus, et de omni fere occidentali provincia peregrini Tyrum applicuerunt. Et cum eos Tyrus capere non valeret, inter diversos diversa fuere, usque adeo quod de introitu regis Guidonis a Tripoli venientis in urbem et prohibitione marchionis seditio peperit scandalum et civile bellum. Inter peregrinorum multiplicia vota Achon eligitur obsidenda. Invadunt igitur eam in mense Augusti et obsident. Sed et ipsi a Saladino similiter obsidentur et adeo impugnantur, quod nulla erat eis spes evadendi. Sed ex insperato XL exnacce applicuerunt et preter eos innumeri milites et barones. Saladinus itaque Christianos die noctuque sine intermissione affligebat; propterea marchio et archiepiscopus Ravennas, qui nec ad obsidionem venerant nec adveniendum