Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/164

E Wikisource
Haec pagina emendata est
158
salimbene de adam

subditos suos, que non sunt facienda, cum ipsi velint splendide vivere et in maxima libertate. Et quod subditos non affligant nec eis mala inferant, a Scriptura divina precipitur et a natura et a curialitate humana et ab exemplo patris et filii et etiam Spiritus Sancti. A Scriptura divina precipitur Deutero. XVII. de rege Iudaici populi, quod non elevetur cor eius in superbiam super fratres suos, neque declinet in dexteram partem vel sinistram. Item Eccli. X. dicitur de prelato: In medio fratrum rector illorum in honore. Nota quod dicit in medio, non in angulo, non in latibulis, ut faciunt hi qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes, ut dicitur Iude II. Unde super illo loco Io. XX: Stetit Iesus in medio discipulorum suorum dicit beatus Bernardus: Falleris, Thoma, faleris, si videre Deum speras ab Apostolorum collegio separatus. Non amat veritas angulum, non ei diversoria placent. In medio stat, communi vita, communi disciplina, communibus studiis delectatur. Item Eccli. XXXII: Rectorem te posuerunt: noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis. Nota quod dicit te posuerunt, quia prelatus a subditis eligi debet. Nam qui potestatem sibi assumit iniuste, odietur, Eccli. XX. Quod patuit in Abymelech filio Gedeonis, de quo habetur Iudicum IX, et in Absalon et Adonia. Nota etiam quod dicit Noli extolli. Quod male servavit Adonias filius Aggyth, qui elevabatur dicens: ‛Ego regnabo’, III Reg. I. Sed dicitur Iere. XXII: Nunquid regnabis, quoniam confers te cedro? Certe non regnavit Adonias, quia Salomon frater suus ex voluntate divina et patris sui David habuit regnum et fecit eum interfici. Ideo dicitur Eccli. XI: In die honoris tui ne extollaris. Quod male servavit Herodes, de quo habetur Act. XII, quod statuto die vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos; populus autem acclamabat Dei voces et non hominis. Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo, et consumptus a vermibus expiravit. Ideo dicit Eccli. XI: In vestitu non glorieris unquam nec in die honoris tui extollaris. Item Eccli. X: Noli te extollere in faciendo opere tuo. Sed dicitur de malo prelato Abdie I: Superdia cordis tui extulit te.