Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/167

E Wikisource
Haec pagina emendata est
161
cronica - liber de prelato

contemnant. Deus enim pater, cui potentia attribuitur, potentes non abicit, cum et ipse sit potens, Iob XXXVI. Deus enim pusillum et magnum ipse fecit, et equaliter cura est illi de omnibus, Sap. VI. Ideo dicit Malachias II: Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? Ideo prelato dicit Ecclesiasticus IIII: Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi. Quod quia prelati audire contemnunt, ideo de eis conqueritur Dominus Eze. XXXIII: Cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Et ibidem multa dicit Dominus superius et inferius de malis et incomodis, que faciunt mali prelati subditis suis. Ab exemplo etiam filii Dei habent prelati, quod debent diligere subditos suos. Nam filius Dei dicit Io. X: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Sic et prelatus pro subditis sibi commissis facere debet, quia Dominus dicit Io. XIII: Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Hoc faciebat Apostolus, qui dicebat II Cor. XII: Ego autem libentissime imp(endam et super)impedar ego ipse pro animabus vestris, licet plus vos diligens (minus) diligar. Hoc etiam fecit sanctus Paulinus Nolane civitatis episcopus, qui seipsum dedit, ut pro filio vidue in Affrica venderetur. De quo in principio tertii libri Dialogorum Gregorius narrat. Hoc similiter Sanctulus presbiter fecit, de quo beatus Gregorius in IIII libro Dialogorum narrat, quod exposuit se morti, ut quendam diaconem a morte eriperet, quem Longobardi volebant occidere. Cumque Longobardi circa Sanctulum fecissent spectaculum, et fortissimus spiculator eorum spatam elevasset ad amputandum Sanctulo caput, dixit presbiter Sanctulus: ‛Sancte Iohannes, suscipe illam!’. Et statim cepit manus eius cum gladio obrigescere, et brachium eius factum est aridum, nec potuit illud cum ense deponere, sed stabat attonitus et stupefactus; et omnes Longobardi, qui hec videbant, ultra quam credi potest admirabantur. Cum autem rogarent Sanctulum, quod rogaret Deum suum et Iohannem Baptistam, ut carnifex sanaretur, dixit quod tali pacto rogaret,

Salimbene de Adam, Cronica.
11