Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/173

E Wikisource
Haec pagina emendata est
167
cronica - liber de prelato

lum et magnum ipse fecit, et equaliter est illi cura de omnibus. Ideo miratur Petrus in Actibus dicens X: In veritate comperi quoniam non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi. Idem dixit Iosaphath rex Iuda II Paralipo. XIX: Non est enim apud dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum. Prelati vero nostri temporis non equaliter subditos suos diligunt, sed privato amore, et aliquos reputant filios, aliquos vero privignos sive filiastros, et quibus hodie in comestibilibus bene faciunt, cras etiam eisdem similiter bene facere non desistunt. Alii vero, qui cantant invitatorium, et quorum est refectorium, semper musant et musitant et murmurant et dicunt:

Dente timetur aper, defendunt cornua cervum,
Imbelles dame, quid nisi preda sumus?

Quod est dicere: Ad equum macillentum vadunt musce. Intellectus autem supradictorum verborum talis describitur in Prover. XIX: Divitie addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuerat separantur. Multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuentis. Fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici procul recesserunt ab eo. Et nota quod de verbis Domini parum curat prelatus, qui singulari et privato amore aliquos subditos diligit. Dicit enim ei Dominus Luc. XIIII: Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque cognatos neque fratres neque vicinos divites, ne forte et îpsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. Sed, cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos et cecos, et beatus eris, quia non habent unde retribuere tibi Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum. Hoc fecit beatus Laurentius, qui pauperes, claudos et cecos collegit, quibus bene fecerat, et eos in palatio Salustiano coram Decio presentavit dicens: ‛Ecce isti sunt thesauri eterni, qui nunquam minuuntur, sed crescunt, qui in singulis disperguntur et in omnibus inveniuntur. Horum enim manus thesauros in celum deportaverunt’. Prelati vero nostri temporis