Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/174

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
168
salimbene de adam

nec verbis Domini instruuntur nec exemplo beati Laurentii provocantur, ut pauperibus bene facere velint. Dilexerunt enim magis gloriam hominum quam gloriam Dei, et ideo confundentur. Quoniam Deus dissipabit ossa eorum qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Dicunt enim: ‛Hodie dabo vobis bonum prandium, quia spero quod cras dabitis michi bonam cenam’. De talibus Dominus dicit Mat. V: Amen, dico vobis, receperunt mercedem suam. Vidimus qualiter, exemplo filii Dei, prelati subditos diligere debent. Videamus etiam, qualiter exemplo Spiritus Sancti. Ipse enim Spiritus Sanctus amor est et, ut dicit Apostolus ad Ro. VIII: testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et heredes. Heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Filii autem Dei cum magna reverentia sunt tractandi a prelatis et ab omnibus qui diligunt Deum, quia et hoc Deus facit, ut dicitur Sap. XII: Tu autem, dominator virtutis, cum tranquilitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos. Subest enim tibi, cum volueris, posse. Et infra XV: Etenim, si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam. Et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. Nota quod dicit Osee I de his qui diligunt Deum: Dicetur eis; filii Dei viventis. Idem promittit Dominus Mat. V: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Quod impletum Io. dicit prima IIII: Videte qualem caritatem dedit nobis Deus pater, ut filii Dei nominemur et simus. Karissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Hinc propheta ait: Quoniam quis in nubibus equabitur Domino, similis erit Deo in filiis Dei.
  Diximus quod servi Dei honorati fuerunt a Patre et Filio et Spiritu Sancto, iuxta verbum quod scriptum est Ps.: Nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Et adhuc plus honorabuntur, quando in celesti patria verificabitur illud, quod regi Salomoni dixit regina Sabba III Reg. X: Beati viri tui et beati servi tui, hi qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam. A Patre honorati fuerunt