Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/175

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
169
cronica - liber de prelato

servi et amici et electi Dei, quia a Patre dati sunt Filio, sicut ipse Filius profitetur Ys. VIII: Ecce ego et pueri mei, quos michi dedit Dominus, et cet. Et Io. XVII: Pater, quos dedisti michi, volo, ut, ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem, quam deitisti michi et cet. A Filio honorati fuerunt, qui precipit, ne contemnantur, Mat. XVIII: Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis. A Spiritu Sancto honorati fuerunt, qui testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei, Ro. 8. Ab angelis etiam honorantur servi Dei, quia omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis, Hebre. I. Ideo dicit ipse filius Dei Mat. XVIII: Dico enim vobis, quia angeli eorum in celis semper vident faciem Patris mei, qui in celis est. Item: Non est voluntas ante patrem nostrum, qui est in celis, ut pereat unus de pusillis istis. Cum igitur servi Dei sic honorentur a Patre et a Filio et a Spiritu Sancto et etiam ab ipsis angelis, qui eorum custodes existunt, erubescere debet malus prelatus, qui eos inhonorat, affligit, vilificat, vituperat, persequitur et conculcat. Ideo possunt dicere boni subditi malo prelato, qui subditos suos vilificat et affligit, verbum quod habetur in Iob XVIII: Quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram te? Deus etiam promittit quod cito faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et vindicabit eos de adversario suo, Luc. XVIII. Nam ipse dixit servis suis Zacharie II: Qui enim tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei. Promisit etiam cuilibet servo suo quod habetur I Reg. XXII: Mane mecum, ne timeas. Si quis quesierit animam meam, queret et animam tuam, mecumque servaberis.
  Possumus etiam adhuc tribus rationibus demonstrare quod subditi a prelatis male tractandi non sint, immo in maxima reverentia sunt habendi. Prima ratio est propter illud, quod de Domino legitur Luc. V: Ascendens Iesus in unam navem, que erat Symonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Ubi dicit expositio: In hoc quod dicitur ‛rogavit’ confunditur superbia prelatorum, qui semper imperant et vix aut nunquam rogant. Eze. XXXIIII: Cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Ecce imperator celi et terre, qui imperat soli, et non