Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/176

E Wikisource
Haec pagina emendata est
170
salimbene de adam

oritur, imperat ventis et mari, et obediunt ei, rogat, non imperat, et vilis pulviculus oblitus sui contra coequales intonat auctoritate, erigitur potestate. Gen. IX: Terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terre. Ubi dicit Gregorius: Homo quippe brutis animalibus, non autem ceteris hominibus natura prelatus est, et idcirco ei dicitur, ut ab animalibus et non ab hominibus timeatur, quia contra naturam superbire est ab equali velle timeri. Secunda ratio est propter illud, quod de Petro et Cornelio legitur Act. X: Et factum est, cum introisset Petrus, obvius ei venit Cornelius et procidens ad pedes eius adoravit eum. Petrus vero levavit cum dicens: ‛Surge, et ego ipse homo sum’. Tertia ratio est propter illud, quod de Iohanne et angelo legitur Apoc. ultimo: Postquam audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem, ante pedes angeli, qui michi hec ostendebat. Et dixit michi: ‛Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum, qui servant verba prophetie libri huius. Deum adora!’. Ecce Deus et Apostolus Petrus et angelus servos Dei reverentur, et miseri prelati super eos in superbiam elevantur? Nam, ut dicit Amos VI: Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti, et nichil patiebantur super contritione Ioseph. Ideo Dominus ostendit ibi hoc se pro malo habere, dicens: Quapropter detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi. Nota quod in aliqua religione aliquando erunt homines, qui in seculo fuerunt nobiles, divites et potentes, in religione vero sunt antiqui et quo ad etatem et quo ad Ordinis ingressum, sunt etiam, quod melius est, spirituales et contemplativi et Deo devoti et amabiles fratribus, sunt etiam prediti sapientia et doctrina, litteraturam et linguam disertam et naturalem sensum habentes necnon et mores honestos. Et tamen talibus aliquis preficietur prelatus, qui natus erit ex genere non satis claro et in omnibus que supra dicta sunt insufficiens et inutilis erit, et ad tantam superbiam et stultitiam devolvetur, quod elevabitur cor eius in superbiam super fratres suos, neminem reverendo. Omnibus enim in singulari numero dicet ‛tu’, Quod non nisi V rationibus conceditur, ut dicatur. Primo, ratione excellentie, sicut soliti sumus