Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/177

E Wikisource
Haec pagina emendata est
171
cronica - liber de prelato

dicere Deo: Tu es Deus, qui facis mirabilia, et tu solus altissimus super omnem terram. Secundo, ratione ydiomatis, sicut faciunt illi de Apulia et Sicilia et Romani, qui imperatori et summo pontifici dicunt ‛tu’. Et tamen appellant eum dominum dicentes: ‛Tu messor’. Tertio, ratione iuventutis. Congruum enim et conveniens est, ut uni gartioni dicatur ‛tu’, eo quod puer et iuvenis sit. Sed Lombardi non solum uni puero, verum etiam uni galline et uni mirilego dicunt ‛vos’ et etiam uni ligno. Quarto, ratione detestationis peccati alicuius, sicut interdum a prelato dicitur uni seni: ‛Ecce tu miser, nunquam corriges vitam tuam nec emendabis te, sed ubique relinques signa stultitie tue’. Sic Daniel dixit Babylonico seni Dan. XIII: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua et cet. Quinto et ultimo, ratione familiaritatis et amicitie, sicut de Deo et de Moyse legitur Exo. XXXIII: Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. Hoc est etiam quod de Moyse Dominus dicit Numeri XII: Ore enim ad os loquor ei, et palam, non per enigmata et figuras Dominum videt. Sic etiam dicit amicus amico, quando habet aliquem intimum et familiarem, quem diligit, et de quo multum confidit: ‛Tu es, quem diligit anima mea, tu es refugium meum in die tribulationis mee’. Hinc sapiens ait Prover. XXV: Causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles.


De sufficientia boni prelati.


  Sed dicet aliquis: ‛Ecce de prelatis et subditis multa dixisti. Rogamus nunc, ut prelatum sufficientem nobis describas, quatinus ex descriptione tua ydoneus et sufficiens cognoscatur prelatus’. Dico ergo secundum meum iuditium quod ad hoc, quod prelatus sufficiens iudicetur et sit, positive debet habere tria et privative tribus carere debet. Debet enim habere sapientiam et sanctam vitam et bonos mores; quibus positis omnia bona ponuntur, et excluduntur omnia mala. Sed privative tribus carere debet, que si in prelato aliquo fuerint, omnino