Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/178

E Wikisource
Haec pagina emendata est
172
salimbene de adam

insufficiens iudicabitur et erit penitus deponendus. Nunc de singulis videamus. Dico quod prelatus
  Primo, debet habere sapientiam, ut sapienter regat subditos sibi commissos. Hanc Salomon postulavit a Deo, ut habetur III Reg. III: Dabis ergo servo tuo cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum et malum. Ideo Iacobus dicit I: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. Hoc est quod dixit Dominus Salomoni: Ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surreciurus sit. Facile potuit Dominus postulata concedere, quia dives est in ommes qui invocant illum, ut dicit Apostolus ad Ro. X. Nam in ipso sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi, ut dicit ad Colo. II. Verumtamen Salomon bene usus est sapientia in principio, quia, cum esset sapientissimus ecclesiastes, docuit populum et enarravit que fecerat, et investigans composuit parabolas multas, quesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos, Eccle. ultimo. In fine vero abusus est sapientia, et ideo recessit ab eo; et cum dixit Eccle, II: Sapiernta quoque perseveravit mecum, falsum dixit, quia, si perseverasset secum, non ydolis immolasset nec templa eis edificasset nec uxores alienigenas accepisset nec equos multiplicasset nec auri nec argenti inmensa pondera habuisset, nec cor eius in superbiam super fratres suos elevatum fuisset, eis iugum durissimum imponendo, que sibi omnia in lege expresse prohibita fuerant, Deutero. XVII. Verius ergo dixit Salomon, cum dixit: Stultissimus sum virorum, Prover. XXX. Nam quid stultius quam cum aliis bene facere et seipsum negligere? Hoc et candela facit. Consumit enim seipsam, ut aliis deserviat, quos illuminat. Sic Salomon multa docuit alios facere, que facere noluit ipse. Docuit enim quod qui custodit preceptum, non eaperietur quicquam mali, Eccle. VIII, et ipse preceptum custodire contempsit, ut ostendimus supra, Deutero. XVII. Item docuit: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum et cet., Prover. XXV. Hoc Salomon non implevit, sed Helyseus, de quo habetur III Reg. VI,