Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/179

E Wikisource
Haec pagina emendata est
173
cronica - liber de prelato

quod inimicos suos, qui iverant ad capiendum ipsum, duxit in Samariam et optime fecit eis dari comedere. Salomon vero persecutus est Ieroboam servum suum, timens, ne ei regnum auferret, et tamen docuerat Prover. XX: Ne dicas: ‛Reddam malum pro malo’, expecta Dominum, et liberabit te. Item Prover. XXIII: Ne dicas: ‛Quomodo fecit michi, sic faciam ei et reddam unicuique secundum opus suum’. Item docuit a mulieribus abstinendum, ut habetur in Proverbiis in pluribus locis et in Eccle. VII: Inveni amariorem morte mulierem, que laqueus venalorum est, et sagena cor eius et cet. Et tamen de eo legitur quod, cum iam esset senex, depravatum est per mulieres cor eius, III Reg. XI. Sic et medici faciunt cum infirmis. Multa enim imponunt infirmis, que, cum infirmantur, facere ipsi nolunt. Sic prelati multa sciunt docere subditos, que facere nolunt. Ideo Dominus dixit Mat. XXIII: Dicunt enim et non faciunt. Ideo dicit beatus Gregorius: Bene loqui et male vivere nichil aliud est quam seipsum sua voce damnare. Non enim sufficit prelato habere sapientiam solummodo pro subditis, nisi habeat etiam et pro semetipso, quia audire posset:

Sic vos non vobis mellificatis apes,
Sic vos non vobis fertis aratra boves,
Sic vos non vobis vellera fertis oves.


Prelatus enim sine scientia est sicut asinus coronatus. Habet enim dignitatem et stoliditatem simul coniunctam. Debet igitur habere prelatus sapientiam pro se et pro aliis. Pro se, ut prius faciat et postea doceat iuxta illud Act. I: Cepit Iesus facere et docere. Unde illud Mat. V: Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno celorum. Plus enim ad manum quam ad linguam respicitur prelatorum. Ideo dicit Ecclesiasticus XVIII: Antequam loquaris, disce. Item Eccli. XXXII: Precurre autem in domum tuam prior et illuc advocare et illic lude et age conceptiones tuas et non in delictis et in verbo superbo. Item Exo. XXXV: Quisquis vestrum est sapiens, veniat et faciat quod Dominus imperavit. Item Exo. XXXV: Hec sunt que