castellis capienda procul dubio speraretur, econtrario castella igne a Saracenis conburuntur agresti. Sed et due Saracenorum galee navali certamine capiuntur.
[Quod felix imperator Fridericus primus cum maximo exercitu adiit partes orientis, in festo sancti Georgii aripuit iter contra Saladinum.]
Eodem anno felix imperator V habens filios, Henricum inter ceteros primogenitum, quem fecerat Cesarem, Fridericum Suevorum ducem, Octonem comitem, Conradum et Phylippum, ducem athletam Christo, sed cetera cum regno et regalibus Cesari commendavit, et occidentale relinquens imperium pacatissimum et ordinatum, partes bis comitibus et hoc ordine et hoc, ut scribimus, omine adiit orientis. In festo sancti Georgii arripuit iter. Et exiens de Alamann(ia, a Ratispo)na descendit navigio (ad partes Au)strie, exercitu per terram cum equis et curribus comitante. Deinde per Pannoniam, hospitali pro pauperibus et infirmis instituto, et hospitalariis et necessariis assignatis, introivit Ungariam, ubi dicitur habuisse nonaginta milia pugnatorum. In quibus erant XII milia militum. Et a Bella Ungaro rege apud Strigonium honorifice receptus Ungariam pertransiit. Premisitque ad imperatorem Ysachium Constantinopolitanum episcopum Monasteriensem et comitem Robertum de Nashu; qui eos detinuit et tres exercitus ad introitimi Bulgarie, ut transitum impedirent, premisit. Erat autem ibi nemus itineris IIII dierum, cuius viam artissimam preses Bulgarie dissippavit, et in exitu nemoris munitionem faciens preparavi se cum exercitibus Cesarem impugnare. Sed nemore magno cum labore et difficultate pertransito, dux Suevorum, qui exercitum precedebat, munitionem destruxit et magnam illorum multitudinem interfecit; cum Nisam civitatem apropinquaret, comites Servie gratanter subici affectarunt. Sed serenissimus imperator pacem affectans eos suscipere recusavit. Deinde, nono Kal. Septembris, civitatem que Philippis dicitur impugnantes eam ceperunt. Est autem hec civitas metropolis Macedonie. Alias nobis innotuit quod non Phy-