Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/181

E Wikisource
Haec pagina emendata est
175
cronica - liber de prelato

facere cum prelato discreto et sensato magnum refrigerium est subdito et consolatio iocundissima. Ideo Paulus regi Agrippe dixisse legitur Act. XXVI: De omnibus, quibus accusor a Iudeis, rex Agrippa, estimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie, sciente te maxime omnia que apud Iudeos sunt, consuetudines et questiones. Propter quod obsecro te, patienter me audias. Item gravissime peccant illi qui prelatum insufficientem servis Dei preficiunt. Sed non est mirum, si ita faciunt, tum propter amorem privatum, quem habent, tum etiam quia unus ydiota diligit alium ydiotam, iuxta verbum quod scriptum est Eccli. XIII: Ommne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. Item Eccli. XXVII: Volatilia ad sibi similia conveniunt. Quod autem diximus, quod ille qui eligitur in prelatum debet cognoscere insufficientiam suam, si insufficiens est, dicimus quod raro potest hoc fieri, quia, quicumque habet dominium et auctoritatem, credit se statim omnino sufficientem et quo ad sapientiam et quo ad eloquentiam et quo ad omnia que prelato necessaria sunt. Ideo dicit sapiens in Prover. XXVIII: Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum. Item Prover. XXVI: Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias. Verumtamen, quomodocumque sit tam de prelato insufficienter dato quam de his qui eum dederunt, certissimum est quod Deus sapientiam diligit, maxime in his qui preesse debent, et quibus iudicare et rationem tenere incumbit et iustitiam facere, quod fieri sine sapientia nullatenus potest. Ideo Dominus precepit Iudaico populo Deutero. XVI: Iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iuditio nec in alteram partem declinent. Hoc Iosaphath rex Iuda implevit, ut habetur II Paralipo. XIX: Constituit iudices terre in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca. Et precipiens iudicibus ait: ‛Videte, quid faciatis. Non enim hominis exercetis iuditium, sed Domini, et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. Non est enim apud dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum’.