Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/183

E Wikisource
Haec pagina emendata est
177
cronica - liber de prelato

ceteris populis, ut essetis mei. Item Deutero. VII: Populus sanctus es domino Deo tuo. Te elegit dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. Item Ys. LVII: Mundamini qui fertis vasa Domini. Verbum propositum potest dici specialiter sacerdotibus. De quibus dicitur I Macha. IIII, quod elegit Iudas sacerdotes sine macula, habentes voluntatem in lege Dei, et mundaverunt sancta. Generaliter vero potest omnibus dici, quia corpora Christianorum appellantur vasa et membra Christi et templum Spiritus Sancti. De primo dicit Apostolus ad Thessa, prima IIII: Sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii sicut et gentes, que ignoranti Deum. De quibus dicit Iacobus ultimo: Epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra. Item Apostolus II ad Timotheum II dicit quod in magna domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. Et quedam quidem in honorem, quedam autem in contumeliam. Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanclificatum et utile Domino, ad omne opus bonum paratum. Ista emundatio est a malis et perversis recedere et se in sanctitate vite diligenter custodire. De primo dicit Zacha. II: O Syon, fuge, que habitas apud filiam Babylonis. Item Ys. XLVIII: Egredimi de Babylone, fugite a Chaldeis. Ideo dicit Seneca: Magna pars sanctitatis est hortatores insanie reliquisse. Item exemplum de Arsenio, cui dictum est a Domino: ‛Arseni, fuge homines, tace, et salvus eris’. De secundo Deutero. IIII: Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite. Item Prover. IIII: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. Item Eccli. XXX: Salus anime in sanctitate iustitie. Item sapiens in Proverbiis XXV docet, qualiter pulcherrimum vas fiat, dicens: Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur iustitia thronus eius. Quia,

cui non est pietas, debetur nulla potestas.

Igitur, si rubigo tollatur, id est amoveatur macula peccati ab anima, erunt vasa puerorum sancta, ut dicitur I Reg. XXI, id

Salimbede de Adam, Cronica
12