Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/189

E Wikisource
Haec pagina emendata est
183
cronica - liber de prelato

in Saule, et quam Deus maxime requirit in homine, specificatur primo Reg. XV: Cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es, unxitque te Dominus in regem super Israel.


De humilitate quorumdam hominum.


  Humilitas enim Saulis magna monstratur in hoc, quod asinas patris sui ibat querendo, et tunc datum est sibi regnum, et post datum regnum eamdem conservabat humilitatem, quam prius habuerat, quando erat persona privata. Sequebatur enim boves, cum mane reverteretur ab agro, ut habetur I Reg. XI. Et ideo oculus Dei respexit illum in bono et erexit eum ab umilitate ipsius et exaltavit caput eius, et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum, Eccli. XI. De admiratione autem multorum propter exaltationem ipsius habetur I Reg. X: Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt adinvicem: ‛Quenam res accidit filio Cys? Num est Saul inter prophetas?’. Et nota quod humilitas aliquarum personarum superbis in exemplum monstratur, ut discant non altum sapere, sed sub ommnipotenti manu Dei humiliari, I Petri V. Nam melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis, Prover. XVI. Fuit autem primus Abraham, cui cum facta esset de Christo promissio et de semine multiplicando et benedicendo, ut habetur Gen. XVII et XXII, non subrepit perversa cogitatio, ut ex hoc in superbiam levaretur cor eius, sed dixit Gen. XVIII: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Secundus fuit Gedeon, cui Dominus dixit Iudic. VI: ‛Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israel de manu Madian. Scito, quod miserim te‛. Qui respondens ait: ‛Obsecro, Domine mi, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei’. Dixitque ei Dominus: ‛Ego ero tecum, et percuties Madiam quasi unum virum’. Tertius fuit Saul, qui valde humiliavit se, cum ei a Samuele magna promitterentur, I Reg. IX. Dixit enim Samuel Sauli: ‛Et cuius erunt optima