Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/19

E Wikisource
Haec pagina emendata est
13
cronica

lippis, sed Phylippolim adierunt. Ibi certificatus est imperator de nuntiorum captione suorum. Ibique misit imperator Ysachius litteras imperatori fastu et arrogantia plenas, dicens: Ysachius a Deo constitutus imperator sanctissimus, excellentissimus, potentissimus, sublimis, Romanorum moderator augustus, heres corone Magni Constantini, dilecto fratri, imperii sui maximo principi Alamannie, gratiam suam et fraternam et puram dilectionem. Tunc erat continentia litterarum indignatio de presumptuoso imperatoris adventu in Greciam. Deinde Grecus imperator maximum Grecorum et Turchorum exercitum contra Romanum imperatorem direxit. Contra quos Suevorum dux, filius eius, acriter dimicans, eos superavit et fugavit et intra quedam menia se recipientes maxima vi cepit et omnes occidit. Duodecim vero Turchos in quadam munitione, ubi se receperant, viriliter resistentes igne cremavit. Postmodum Andrinopolim venientes, que civitas a virilitate vel a fundatore nomen accepit, eam obtinuerunt. Sicque factum est quod quedam oppida manu forti ceperunt et quasdam civitates in redditione receperunt, ut Temothicon, Archadiopolim et confines. Interea Kalopetrus dominus Blacorum ab imperatore nostro sibi diadema rogavit imponi. Cui serenissimus imperator amicabile dedit responsum. Ad hec Grecus imperator ad Romanum imperatorem misit honorabiles nuntios, cancellarios et alios, numero sedecim, promittens securum transitum et indemnem. Ad hec magnanimus imperator presentibus muntiis Grecum redarguit imperatorem, quod tam arroganter scripserat ei, asserens se suosque predecessores a quadringentis annis Romanum tenuisse imperium; unde non se Romanorum, sed Romaniorum debuisset dicere imperatorem. Soldani quoque nuntii et Melich filii eius Andrinopolim venerunt, verba quidem pacis, sed dolo plena portantes.
  Licet igitur invictissimus imperator in vindictam predictorum, que nequiter Grecus commiserat imperator, vellet Constantinopolim impugnare, victus tamen consilio principum suadentium, ut ad Terram Sanctam ad Christianorum festinaret auxilium, obsides petiit et obtinuit; qui eum Galiopolim