Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/190

E Wikisource
Haec pagina emendata est
184
salimbene de adam

queque Israel? Nonne tibi et omni domui patris tui?’. Respondens autem Saul ait: ‛Numquid non filius Gemini ego sum, de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes familias et cognationes de fribu Beniamin? Quare ergo locutus es michi sermonem istum?’. Quartus fuit David, qui valde humiliavit se, cum Saul vellet eum facere generum suum dando ei Merob filiam suam maiorem. Ait autem David ad Saul: ‘Quis ego sum, aut que est vita mea, aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis?I Reg. XVIII. Item alia vice humiliavit se David coram Domino, quando promisit sibi Dominus quod confirmaret sibi regnum dando ei filium, qui post eum regnaret et domum sibi edificaret, II Reg. VII. Dixit autem David sedens coram Domino: Quis ego sum, domine Deus, et que domus mea, quia adduxisti me hucusque? Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum. Ista est enim lex Adam, domine Deus. Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur de te? Beata quoque Virgo Maria humiliavit se coram Domino, quando Gabriel angelus annuntiabat ei quod ex ea volebat nasci filius Dei, Dixit enim Luc. I: Ecce ancilla Domini, f(iat) michi secundum verbum tuum.


De quorundam prelatorum stultitia, qui in Saul prefigurati fuerunt.


  Prelati vero nostri temporis, quando datur eis dominium super subditos, statim reputant se sufficientes, et elevatur cor eorum in superbiam super fratres suos, quod a Domino prohibetur Deutero. XVII, et cum austeritate imperant eis et cum potentia, quod Dominus ostendit se pro malo habere Eze. XXXIIII, et sicut David putant se habere vasa cantici, bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti, et nichil patiuntur super contritione Ioseph, Amos VI; nec volunt facere quod eos Scriptura facere docet Eccli. XXXII: Rectorem te posuerunt, noli extolli! Esto in illis quasi unus ex ipsis. Quorum figura in Saul demonstratur, qui in principio regni sui habuit se humiliter, processu autem temporis superbivit, Deo inobediens