Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/192

E Wikisource
Haec pagina emendata est
186
salimbene de adam

perpetuum, et illic eriguntur. Item Dan. 4: Cognoscant viventes quoniam dominatur excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit dabit illud, et humillimum hominem constituet super illud. Et nota quod cornu aliquando sumitur pro superbia, aliquando pro regno, ut ibi: Cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti. De primo habetur Amos VI: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? De secundo Luc. I: Erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui. Sicut locutus est per os sanctorum, qui a seculo sunt, prophetarum eius. Item Eccli. X: Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos, ut accidit Babyloniis, quorum regnum datum est Medis et Persis, ut habetur Dan. V: Eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldeus, et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos. Idem factum fuit de regno Persarum, quod datum Macedonibus fuit, Alexandro pugnante; quod a Daniele fuerat iam predictum, Dan. VIII. Porro de domo in domum translatum fuit tam regnum quam sacerdotium. Regnum de domo Saul ad domum David, ut diximus supra, I Paralipo. X: Interfecit Dominus Saulem et franstulit regnum eius ad David filium Ysai. De translatione vero sacerdotii habetur III Reg. II: Eiecit ergo Salomon Abyathar, ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Hely in Sylo. Et infra eodem capitulo: Sadoch sacerdotem posuit Salomon pro Abyathar. Et nota quod sacerdotii translatio duplex fuit: Una de domo ad domum, de qua diximus hic. Alia de ritu ad ritum, sive de genere sacrifitii ad aliud genus. Primus modus sacrificandi fuit secundum ordinem Aaron, qui de animalibus sacrificium offerebant; secundus fuit secundum ordinem Mechisedech, in quo offertur panis et vinum, sicut prefiguratum fuit Gen. XIIII. Ideo Apostolus dicit Hebre. VII: Translato enim sacerdotio necesse est, ut et legis translatio fiat. Sic etiam prelatorum translatio fieri debet, maxime autem, quando reperiuntur insufficientes et mali.