Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/196

E Wikisource
Haec pagina emendata est
190
salimbene de adam

hec, in Domino feliciter obdormivit. De prelatis vero nostri temporis dicitur Ys. I: Pupillo non iudicant, causa vidue non ingreditur ad eos. Melius ergo faciebat Iob, qui de seipso dicit XXIX: Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat michi, eo quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum, cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor vidue consolatus sum.


Quod vitande sint mulieres, ostenditur hic. Require infra similiter carta CCCXXIII.


  De sancto Nicholao sic habes, quod eamdem morum gravitatem servabat factus episcopus, quam prius servaverat, cum esset persona privata. Dicitur enim sic in legenda ipsius: Ipse autem eamdem quam prius humilitatem et morum gravitatem in omnibus sectabatur. In oratione pervigilabat, corpus macerabat, mulierum consortia fugiebat. Humilis erat in omnes suscipiendo, efficax in loquendo, alacer in exortando, severus in corripiendo. Nota quod dictum est: eamdem Aumilitatem et morum gravitatem in omnibus sectabatur; quod magnum fuit, quia honores mutant mores. Inde Patecclus in libro Tediorum dixit:

Si me noia hom ki desdigna
l’altra gente, per honor ke lu fia.

Item nota quod dictum est: mulierum consortia fugiebat. Et hoc sapienter fecit, quia mulieres fuerunt, que filios Israel deceperunt, Numeri XXXI. Ideo dicit Ecclesiasticus XLII: In medio mulierum noli commorari. De vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri. Item Eccle. VII: Inveni amariorem morte mulierem, que laqueus venatorum est, et sagena cor eius; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet illam; qui autem peccator est, capitur ab illa. Item Prover. V: Quare seduceris, fili mi, ab aliena et foveris in sinu alterius? Item Prover. VI: Non concupiscat pulcritudinem eius cor tuum, ne capiaris nutibus illius. Pretium enim scorti vix unius est