Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/197

E Wikisource
Haec pagina emendata est
191
cronica - liber de prelato

panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. Item Prover. XXIII: Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interfitiet. Item Ieronimus: Periculose tibi ministrat, cuius vultum frequenter attendis. Ieronimus: Michi crede, quod non potest toto corde esse cum Deo, qui feminarum accessibus copulatur. Ieronimus: Flammigero igne percutit femina conscientiam pariter habitantis. Ieronimus: Ubi femina erit cum viris, non deerit viscarium diaboli. Item:

Vis diffinire aut, quid sit femina, scire?
Est fetidum cenum, rosa fetens, dulce venenum,
Semper prona rei, que prohibetur ei.

Item:

Est adamas mulier, pix, ramnus, carduus asper,
Lappa tenens, vesspa pungens, urtica perurens.
Sunt tria grandia: laus, sapientia, gloria rerum.
Hec tria destruit, hec tria diruit ars mulierum.

Augustinus: Oleum enutrit flammam lucerne, et ignem luxurie accendit collocutio mulierum. Ysidorus: Sicut herba viridis iuxta aquas, ita concupiscentia in mulierum consideratione. Iohannes Os-aurei: Quid est aliud mulier nisi amicitie inimica, ineffugabilis pena, necessarium malum, naturalis temptatio, desiderabilis calamitas, domesticum periculum, delectabile detrimentum, mali natura boni coloris depicta. Ergo dimittere illam peccatum est, tenere autem vere tormentum est. Augustinus: Mala ab initio fuit mulier, porta mortis, discipula serpentis, diaboli consiliaria, fons deceptionis, canicula operum divinorum, rubigo sanctorum. Homines iam pene angelos factos facies periculosa deiecit. Origenes: Et ecce mulier caput peccati, arma diaboli, expulsio Paradisi, delicti mater, corruptio legis antique.
  De sancto Thoma Cantuariensi archiepiscopo sciendum quod subito in virum alterum permutatur, postquam contra voluntatem suam archiepiscopus factus fuit; et caro eius cilitio et ieiuniis maceratur. Non solum enim cilicium pro camisia