laboravi, sed et omnibus exquirentibus veritatem. Optimi autem mores sunt, quando amore summi Dei excelsi is qui habet divitias bene facit pauperibus Christi. Hoc Ecclesiasticus docuit XXIX: Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum. Et multa prosequitur de ista materia Ecclesiasticus ibidem. Ubi autem hoc mandet Deus, audi Levit. XXV: Time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges. Item Deutero. XV: Omnino indigens et mendicus non erit inter vos, ut benedicat tibi Dominus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem. Et infra: Non deerunt pauperes in terra habitationis tue. Idcirco ego precipio libi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra. De hoc laudatur mulier fortis Prover. ultimo: Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem. Merito quidem, quia, sicut ait sapiens Prover XIX: Feneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. Quod patuit in Gregorio, cui dixit angelus quod ex illa hora, qua argenteos naufrago dari fecit, destinavit eum Deus summum pontificem fieri. Dabat enim beatus Gregorius libenter pauperibus. Ideo congruit ei quod de Iob legitur XXXI: Si negavi quod volebant pauperibus et oculos vidue expectare feci, si comedi bucellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea, quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris mee egressa est mecum. — Hoc multum convenit beato Nicholao. — Si dispexi pretereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem. Si non benedixerunt michi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est. Hoc multum convenit beato Martino, qui divisit cum paupere clamidem. Contrarium facit ille, de quo dicitur Prover. XVII: Qui despicit pauperem, exprobrat factori eius. De quibusdam etiam Dominus conqueritur Ys. XXVIII: Hec est requies mea: reficite lassum, et hoc est meum refrigerium; et noluerunt audire. Ideo dicitur Prover. XXI: Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit et non exaudietur. Exemplum illius divitis, qui nil
Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/202
Appearance