Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/21

E Wikisource
Haec pagina emendata est
15
cronica

ratus, aut quia forte in nostrorum manus inciderat, metu mortis imperatorem adiit, fraudem detexit et prelium mane futurum predixit, eumque (faciens) planiciem, in qua tradi ceperat, devitare, eum per montana deduxit. Occurritur in montanis, hinc inde pugnatur. Sed cum relictis sarcinis et alimentis dux viriliter descendisset, descendit et imperator. Victoriose hostes impugnant et Dei superant inimicos. In qua pugna dux petra percussus duos dentes amisit. Abhinc ductores a soldano delegati fugerunt timentes, ne detecte fraudis imperator faceret ultionem, Christianus vero exercitus confisus in Domino, qui deduxit Israel per desertum, XV diebus per quandam planiciem progressus carnes comedit equinas. Agrestes vero Turchi, de quibus prediximus, eos fame defecisse penitus existimantes, rursus ad bellum insurgunt prope civitatem Phylomenam magna manu militum peditumve caterva, quos invictissimus imperator devicit. Et cum maxima multitudo se in quadam clausura coacta recepisset, conbusserunt Theotonici universos. Et ex tunc agrestes illi Turchomanni non fuerunt exercitum ulterius persecuti, sed defecerunt a facie imperatoris sicut pulvis, quem proicit ventus a facie terre.
  Anno Domini MCXC Melicrinus soldani filius venit obviam cum exercitu quingentorum milium equorum et ad imperatorem misit nuntios dicens: ‛Revertere! Quid enim facere putas, cum habeam plura vexilla quam tu milites?’. Et cum pervenisset imperator ad quendam pontem, Turchi fuerunt ante et retro. Sed dux anteriores devicit, et imperator posteriores in parte maxima interfecit; et sic pontem exercitus pertransiit universus. Deinde maxima et infinita multitudo Turchorum exercitus Christianorum ex omni parte circuivit, ita quod eundo per IIII ebdomadas die noctuque acriter impugnabant, et Christianis preter carnes equinas victualia deficiebant. Cumque non invenissent aquam per diem et noctem, Turcho quodam capto docente, aquam salsam sitibundi et famelici repererunt. Altera vero die castrametati sunt in viridiis Yconii, civitatis Ysaurie. Unde soldano imperator mandavit querens, si forum tribueret an non. Soldanus respondit se daturum; sed