Jump to content

Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est
17
cronica

tatio eius, quia Christiani viriliter resistentes ei lesionem per balistas non modicam intulerunt. Cedens itaque Saladinus magnam sui exercitus partem ad resistendum imperatori transmisit. Sed heu! paucis diebus elapsis et mors imperatori innotuit, et rumor superveniens de morte Siculi regis exercitum Christianum plurimum conturbavit. De montibus imperator descendens Salephy flumen reperit, per cuius ripam duobus diebus progressus, tercia luce pausavit in locis amenis. Et cum esset estus magnus valde, imperator descendit in flumen cum duobus militibus se cupiens balneare. Cumque natare cepisset, impingens in scopulum natandi vires amisit. A militibus igitur apprehensus ad ripam semivivus ducitur. Et accepta penitentia et corpore Domini, eo die mortuus est, die sabati, VIII mensis Iulii. Pro dolor! humidum suffocat elementum, quem ignea bella vincere nequiverunt. Invictus duritia ferri, fluidi mollicie vincitur elementi. Adimpleta est eo die prophetia in turri circa flumen constructa Chaldaicis litteris exarata, scilicet: Melior hominibus et potentior omnibus in aquis Salephicis suffocabitur. Propter quam Manuel imperator Constantinopolitanus inde transiturus fecit inibi pontem edificari. Portantes igitur eum ad civitatem Salephym aromatibus condierunt; et duce super exercitu domino constituto, pervenerunt Tharsum Cilicie civitatem, ubi et imperatoris carnem condiderunt. Deinde Levoni de Montanis obviantes ab eo magnifice recepti et cum triumpho magno ad civitatem Mamistiam sunt deducti, ubi fluvius defluit, qui Geon ab incolis appellatur. Cuius fons aut potius scaturigo in quadragesima dumtaxat tanta per singulos annos repletur piscium multitudine, quod ea die religiosi sufficienter reficiantur Armeni, pisces ulterius in quadragesima non comessuri. Ubi cum dux infirmaretur, visitavit eum catolicus Arminiensis. Quo proinde Antiochiam navigio perveniente, Christianus exercitus per Portellam, ubi Darius dicitur esse sepultus et thesaurus Alexandri absconsus, deinde per quandam porte stricturam pervenit ad castrum quod Guasconum ab incolis nominatur. Quod cum a Saladino detineretur, Christianus exercitus a sagittariis impeditus est. Demum patriarcha et princeps et

Salimbene de Adam, Cronica.
2