Jump to content

Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/30

E Wikisource
Haec pagina emendata est
24
salimbene de adam

Saracenos castrum expugnantes viriliter exterminavit. Cui equus a castellano paratur. Hunc solum militem pedites commitantur, et extra civitatem in Turchorum faciem castrametantur. Stupent Turchi unius militis incursione fugati. Adducti Christiani tentoria figunt, Timuerunt plurimum Turchi, ne rex tam ferus invadere velit Egyptum. Quid igitur? Utroque exercitu fugato, ad triennium treugue pro desideriis componuntur, Ascalone destruenda et a parte neutra possidenda. Sed in hoc rex peccavit, quia patriarcham obsidem compeditum non liberavit. Adeunt igitur Christiani sepulcrum et inveniunt ibi Ethyopem nudum in Christianorum ignominiam oblationum libamina colligentem.


Quod rex Anglie, qui marchionem interfici fecerat, in quadam coquina fuit deprehensus et captus, dum in habitu scutiferi assaret gallinas.


  Rex autem sub manu perfidi constitutum sepulcrum accedere noluit adoratum, sed festinavit ad reditum. Cumque de morte marchionis suspectus haberetur, sub habitu ministri Templariorum et Hospitalariorum usque in Austriam, suis aliunde remissis, pervenit incolumis. Ubi dum gallinas assaret, deprehenditur, capitur et duci Austrie presentatur. Audiens igitur imperator regem Anglie servili habitu redeuntem a duce Austrie captum, eum detinuit in custodia, eo quod contra eum presumpsisse quedam in regno Sicilie videretur et necem Conradi marchionis credebatur nequiter machinatus. Denique ipsum pactione sibi placita relaxavit.
  Anno Domini MCXCIIII imperator Henricus in Ytaliam rediit et ad inferiora descendens Apuliam et Calabriam et Siciliam subiugavit, et omnia potenter obtinens, bona terre in Alamanniam thesaurosque regni portavit; reginam et filium eius, qui patri successerat, et quos voluit captivavit. O quam digna retributio Dei, que nullum malum preterit impunitum! Primates qui sederant in insidiis cum divitibus in occultis, mensura qua mensi fuerant metiuniur et iuditio quo iudicaverant iudicantur. Phylippus autem frater imperatoris filiam Ysachii