Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/34

E Wikisource
Haec pagina emendata est
28
salimbene de adam

Predicatorum, prefiguratus in corvo, non quantum ad peccati nigredinem, sed quantum ad abitum. Iacob autem, vir simplex, habitabat in tabernaculis. Hic fuit Ordo fratrum Minorum, qui in principio sue apparitionis in mundo dedit se orationi et devotioni contemplationis. Illud etiam non vacat a misterio, quod dicitur Io. XX: Currebant duo simul, id est: eodem tempore et sub eodem papa Innocentio III inchoatus est Ordo uterque. Nam anno pontificatus Innocentii tertii decimo, currente MCCVII inchoavit beatus Franciscus Ordinem fratrum Minorum. Et quod dicitur, quod ille alius discipulus precucurrit citius Petro et venit prius ad monumentum, non tamen introivit, hoc est dicere, quia Ordo Minorum prius apparuit mundo millesimo supraposito. Beatus autem Dominicus Ordinem fratrum Predicatorum inchoavit anno MCCXVI, sub Honorio papa III, primo anno pontificatus ipsius, et vixit in eo V annis et dimidio. Dilata est autem canoniçatio ipsius XII annis. Bononie, ubi est corpus, venerationi habetur. Beatus vero Franciscus vixit in Ordine suo XX annis completis et Assisii, ubi est corpus, venerationi habetur. Obiit anno MCCXXVI quarto Nonas Octobris, die sabbati sero et sepultus fuit die dominico. Canonizatio vero beati Francisci facta fuit a papa Gregorio nono anno Domini MCCXXVIII XVII Kal. Augusti. Translatio eius MCCXXX, VIII Kal. Iunii. Item beatus Dominicus obiit MCCXXI, sub Honorio papa tertio, octavo Ydus Augusti. Item de duobus Ordinibus, scilicet Minorum et Predicatorum, dicit abbas Ioachym quod adhuc prefigurati fuerunt in Barnaba et Paulo et in duobus testibus Apocalipsis XI. Et multa talia dicit, Auctoritatem etiam Iere. XVI exponit de duobus Ordinibus, scilicet: Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos. Et post hec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum, quia oculi mei super omnes vias eorum. Auctoritatem vero Zacharie XIII non nisi de Ordine fratrum Minorum intelligere potuit et propter precedentia et propter subsequentia, scilicet: Et convertam manum meam ad parvulos, et erunt in omni terra, dicit Dominus et cet.