Jump to content

Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/35

E Wikisource
Haec pagina emendata est
29
cronica


  Porro Innocentius tertius legatos ad Phylippum regem Francorum misit, ut terram Albigensium invaderet et hereticos deleret. Qui omnes capiens concremari fecit. Hic MCCXV, pontificatus sui XVIII, sollemne concilium congregavit, in quo de toto mundo interfuerunt prelati. Et ego sermonem suum, quem ibi fecit, vidi, qui tale habuit thema: Desiderio desideravi hoc Pascha et cet., et omnia que ibi ordinata sunt legi. Inter que statuit papa, quod decetero nulla religio mendicans consurgeret. Sed ista constitutio propter prelatorum negligentiam servata non fuit. Immo quicumque vult imponit sibi caputium et mendicat et gloriatur se religidnem novam fecisse. Et ex hoc fit in mundo confusio, quia seculares inde gravantur, et his qui laborant in verbo et doctrina, quos statuit Dominus de Evangelio vivere, helemosine non sufficiunt. Nam tantum relinquunt in testamento rudes seculares, qui non habent scientiam discernendi, uni muliercule in heremitorio commoranti, quantum uni collegio, in quo sunt XXX sacerdotes, qui quasi cotidie pro vivis et mortuis celebrant. Videat Dominus et quod non bene fit mutet in melius. Cetera que ibi ordinata fuerunt non scribo propter tedium et propter prolixitatem vitandam. Denique Innocentius MCCIX Octonem quartum in imperatorem coronavit et, ut iura Ecclesie salvaret, ab eo sacramentum exegit. Qui statim ipso die contra iuramentum venit necnon et Romipetas spoliari fecit. Unde papa eum excommunicavit et ab imperio deposuit. Octone deposito Fridericus Henrici filius eligitur et ad honorem imperii coronatur. Leges optimas pro libertate Ecclesie et contra hereticos edidit. Hic super omnes divitiis et gloria abundavit, sed eis in superbia abusus fuit. Nam tyrannidem contra Ecclesiam exercuit. Duos vinculavit cardinales, prelatos quoque, quos Gregorius nonus ad concilium convocaverat, capi fecit. Et ab ipso ideo excommunicatur. Denique Gregorio multis tribulationibus presso et defuncto Innocentius quartus, natione Ianuensis, concilium apud Lugdunum convocans ipsum imperatorem deposuit. Quo deposito et defuncto sedes imperii usque hodie vacat. Considera, quod verba supraposita de Friderico et papa Gregorio et